Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

Insidiante vero Antipatro rebus, Antigonus, De- metrii Obsessoris et Philae, filiae Antipatri, filius ad- ministrator imperii effectus est.... ipsique XLIV omnes omnino anni adscribuntur: erat enim rex et jampridem, antequam Macedoniam obtinuisset, antea scilicet annis integris X. 70) Rex ergo renunciatus fuit (privatus) secundo anno CXXIII. Olympiadis: Mace- donum vero(rex) anno primo CXXVI. Olympiadis sq.

Antigonum anno 239 ante Chr. mortem obiisse jam supra demonstravimus, nec non annos quadraginta quatuor regnasse. Recte vero Clinton I. I. p. 256:

Hi, inquit, quatuor et quadraginta anni a patris Demetrii morte, 283, computati sunt et 239 exeunt. Quos decem annos, antequam Macedoniam recepit, regnavit, hi a captivitate Demetrii, 286, incipiunt 71).

Exeunt igitur illi decem anni eodem tempore, quod Euse- bius dixit, Ol. 126, 1, anno 276 a. Chr.

Auctoribus Eusebio et Porphyrio(1. l. p. 331) Ptolemaeus, qui Ceraunus dicitur, annum I, menses II in Macedonia re- gnavit; Meleager, qui eum excepit, menses II; Antipater dies XLV; Sosthenes annos II; reliquum autem tempus inter- regno consumptum est, cujus finem fecit Antigonus Gonatas).

70) lia narrant et Eusebius et Porphyrius. In Syncelli Chronogr. p. 514. haec leguntur: 7 Ʒε*αν q roν aοιetu Maxeddeν Fry Sa- adeuoæae. Quaren non male Aucherus apud Syncellum litteram, ex qua sequens vox incipiat, mendose esse repetitam conjecit. Tamen miramur, in Dexippi fragm. ap. Syncell. p. 507 eandem inveniri lectionem: ονα‿ od⁴rudas ri, rhs RlAd*s.

71) Cf. Plut. Dem. 51.;

72) Aliis locis regum illorum series aliter traditur: Apud Euseb. I. I. p. 338. interregni tempori anni II. adscribuntur, a Porphyrio autem annus I. menses II. P. 339, ubi Thessalorum reges recensentur, Sosthenes annum J. regnasse et interregnum annorum II. mensium II. fuisse traditur. Denique in Syncelli Chronograph. p. 513.(ed. Dindf.) Piolemaei regnum anni 1, interregni autem tempus annorumoll. fuisse dicitur.