Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

dacus inter se de occupanda Macedonia armis certant, quo- rum nemini contigit regnum obtinere ⁶s). Ptolemaeus et Aridaeus oppressi videntur. Illorum enim praeterea nusquam fit mentio; Antipatro autem regnandi spem eripuit Antigonus Gonatas.

Qui quum res Macedoniae turbatas videret, opportunum ei visum est tempus esse ad eam occupandam denuo pro- ficiscendi. Ne male rem gereret, Gallos, quibus Biderius prae- erat, stipendio conduxit. Proelium cum Antipatro conseritur. Quo superato Macedoniae regnum nactus est 6).

Jam quo tempore Antigonus rex Macedoniae factus sit, quaerendum est. In Eusebii Armen. versione p. 332 sq. de ea re haec inveniuntur:

68) Euseb. Chron. et Porphyr. I. l. In Dexippi autem fragmento haec leguntur: Kard zouve odrous rourous, roν Taldror meαν᷑ vi Maxedovta val edrouerrer ad, did νος εᷣαtorrac 1) Saou deα nο Soοd edœreir za ierntnreu adris dy els 2al MeAeανοε‧ dded90;s IIrole ualou roõ dyou mdν dtνas uds duνανεiαes æat iunsoden aAdurο‿ It œꝭl Ayrtn aroos husgas 1 ε˙ν νν½ Ʒανϑεινικ εππτιι IIroleαμα̈οο τας ε rouroic Alrkardoos aar Tagoos Hn iεαςο ot ndezes, Ery rota zard Whasode, Haoldevoav. Cf. Diod. fragm. 45, p. 201 ed. Dindorf.

69) Polyaen. Strateg. IV, 6, 17. Narratur hoc loco, quomodo Anti- gonus Gallos deceperit. Unicuique Gallorum Macedonicum aureum se nu- meraturum promiserat, datis simul vadibus viris ac puellis nobilissimis. Pugna adversus Antipatrum facta Antigonus singulis scutatis mercedem persolvit. Sed Galli etiam inermibus et mulieribus et liberis stipendia flagitant. Summa pecuniae, si milites soli acciperent, triginta talentorum erat; sin imbelles, centum. Negante Antigono, Galli discedunt, se vadibus mortem allaturos esse minantes. Antigonus de vita eorum metuens, lega- tum ad eos mittit et quantascunque pecunias peterent, se daturum esse pollicetur: mitterent, qui aurum numeratum acciperent. Qui primates Gallorum miserunt. Quos comprehensos Antigonus se redditurum esse negat, nisi suos vades prius recepisset. Galli summo studio suos redimere cupientes, redditis Antigono vadibus, tum demum et legatos et triginta talenta accipiunt. Cf. Euseb. Chron p. 332 et Porphyr. P'aus. 1, 16, 2. Memnon. J. J.