Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

In omnibus iis regnorum indicibus, quas invenimus, Pto- lemaeus Ceraunus nullo tempore intermisso Lysimacho suc- cedit. Quare Clinton(l. l. p. 253) septem menses, per quos Seleucus Macedoniae regnum obtinuit 7³u), Ptolemaei Cerauni regno annumeratos fuisse recte monet.

Quae quum ita sint, statuentes, Lysimachum aestate sub finem mensis. Junii, sive initio Julii a. 281(Ol. 124, 4) ob- iisse 74), Ptolemaeum Ceraunum, comprehensis septem Seleuci regni mensibus, usque ad mensem Novembrem a. 280 regnum obtinuisse invenimus; Meleagrum autem usque ad Januarium a. 279; tum Antipatrum usque ad medium Martium anni ejusdem; denique Sosthenem, quippe quem duos per annos rerum summam tenuisse, una Thessalorum regum serie, quae in Euseb. Armen. versione p. 339 invenitur, excepta, ex omni- bus reliquis seriebus appareat, usque ad medium Martium anni 277; interregnum s. dναeρxlæ= autem inde ab hoc tem- pore, i. e. a Sosthenis morte, fuisse usque ad medium Mar- tium anni 276, aut, si Porphyrio fidem habere malimus, apud Euseb. p. 338, ut supra diximus, interregno annum I, men- ses II. tribuenti, usque ad medium Majum.

Hoc igitur tempore Antigonus Macedoniae regnum occu- passe nobis videtur.

Alii hoc Antigoni regni initium in aliud tempus incidere statuerunt. In Eusebii libro, qui Canon proprie dicitur, po- steriori Antigonus anno 2. Ol. 125 regnum suscepisse dicitur. Arati Solensis vitae scriptor haec tradidit:

ptyove Aderiyovos œrd m* Oxt dduναναdd, ²α Ʒντ IO6 νον πμιαμαάσεν dOœog ul Asα᷑eσα⁴οο Aiαυ³⁶s. Cf. Vita Arati t. II. p. 431 ed. Buhl.

In alia vita Arati apud Buhl. t. I, p. 4 haec legimus: *I ds rονοο vεd muντοsον LLO2αοςοασυινον ol .αοέα ννy dOx* εον εένστooπωmν æ uαr 61uαπτι⁴‿ς,*αm*) HTrolεᷣια dddedos Alyd-

73) Justin. XVII, 2. 74) Clint. I. I. p. 253; 196. Droysen. Hell. l. p. 639, 696.