21
Ex hac narratione patet, Graecos opportuno tempore, quo Antigonus in Thraciae Macedoniaeque ora bello contra Ptolemaeum Ceraunum gerendo occupatus erat, usos ad pa- triam a Macedonum dominatione liberandam Antigono bellum illaturos fuisse.
Sed ne Antigonus se peti sentiret, Graeci praetenderunt, se Aetolos propter occupatum campum Cirrhaeum bello per- secuturos esse. Et revera Aetolos aggrediuntur: ab Aetolo- rum autem pastoribus fugati jam finem belli faciunt, ac fru- stra Spartani ad id reparandum excitant.
Hujus rei narrationem obscuram mancamque esse, nemi- nem fugit. Id quidem constat, Graecos, ut spe libertatis facile excitatos, ita neque cum ea, qua par erat, prudentia, neque cum constantia ac propterea cum infelici successu hoc bellum suscepisse.
Flathius et Droysenius 5b) mirantur, cur Graeci Aetolis, quos melius sibi socios junxissent, bellum intulerint.
Fortasse ipsi Graeci, cum Aetolis junctos rem melius se gesturos esse, non ignoraverunt. Hoc autem foedus non pepi- gerunt, quod non potuerunt. Primum quidem Aetolos aggressi sunt,„ne cum Antigono, sub cujus regno erant, bellum ce- pisse viderentur.“ Deinde vero Aetolorum indoles in causa fuisse nobis videtur, quod tale foedus non initum sit. Eorum enim plus intererat, ut juncti cum Antigono quascunque Grae- corum urbes acquirerent, quam ut expulso Antigono Graeciam liberarent a servitute 6⁰). Recte vero Droysen. J. I.:
59) Flathius: Geschichle Macedoniens, II, p. 68:„ Warum ge- wannen die Griechen nicht ein Einverständniss mit den Aetolern, die an der Macedonier Verdrängung aus Griechenland kaum ein minderes Interesse halten, als die Peloponnesier? Das ist ein Punkt der Erzäh- lung, welcher sich durchaus nicht genuúgend aufklären lässt., Droy- sen. Gesch. des Hell. I, p. 646:»während sie selbst mit Opfern den Beitrilt der Aelolier hällen bewirhen müssen, griffen sie den Bund an, der von dieser Zeit an nicht aufgehört hat ein Feind des Peloponneses zu Sein.-
60) Polyb. II, 45: Atro³οο σd‿ τν kuvrov ddita u dsoverlau


