20
ficisceretur, Ptolemaei, regnum modo partum quoquo modo stabilituri, plurimum intererat. Quare ei auxilia a se petenti quinque millia peditum, equitum quatuor millia, elephantos quinquaginta in biennii usum ac praeterea, quo sibi redderet amiciorem, filiam in matrimonium libentissime dedit. Sed ab Antigono quoque navibus, ab Antiocho, Seleuci filio, pe- cunia Pyrrhus adjutus est, non minus sibi ex re esse ducen- tibus, ut hic rex a societate belli, contra Ptolemaeum exorti, avocaretur ⁵7). lisdem autem temporibus, quibus Antigonus Gonatas et Ptolemaeus Ceraunus de Macedoniae regno inter se bellum gesserunt, in Graecia magnus extitit motus. De quo Justi- nus 58) haec tradidit: „Omnes ferme Graeciae civitates ducibus Spartanis „velut occasione data ad spem libertatis erectae, missis „invicem legatis, per quos in societatis foedera alliga- „rentur, in bellum prorumpunt; et ne cum Antigono, „sub cujus regno erant, bellum cepisse viderentur, „socios ejus Aetolos aggrediuntur, causas belli prae- „tendentes, quod consensu Graeciae sacratum Apollini „Cirrhaeum campum per vim occupassent. Huic bello „ducem deligunt Areum; qui adunato exercitu urbes „sataque in his campis posita depopulatur, quae auferri „non poterant, incendit. Quod cum e montibus con- „spicati Aetolorum pastores essent congregati admodum „quingenti, sparsos hostes ignorantesque, quanta manus „esset, quoniam conspectum illis metus et incendiorum „fumus abstulerat, consectantur, trucidatisque admodum „novem millibus, praedones in fugam verterunt. Re- „parantibus deinde Spartanis bellum, auxilium multae „civitates negaverunt, existimantes, dominationem eos, „non libertatem Graeciae quaerere.“
57) Justin. 17, 2. 58) Justin. 24, 1.


