Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

CAP. III.

ANTIGONUS MACEDONIAE REGNUM O0C00 PAT.

Complura pericula occupandi paterni Macedoniae regni Antigonus fecit; primum, quoad cognosci potest, statim post interfectum Seleucum. Quem quum a Ptolemaeo Cerauno oppressum esse comperisset, et cum exercitu pedestri et cum navibus in Macedoniam proficisci properavit, ut illum prae- veniret eodem proficiscentem. Ptolemaeus cum Lysimachi, Heracleotarum, aliarum civitatum navibus Antigono occurrit. Neque Antigonus sociis caruisse videtur. Aetoli enim spe inducti dividendi conjunctas Achaeorum urbes cum rege foe- dus inierant, eumque sine dubio in hac quoque contra Pto- lemaeum expeditione adjuverunt 5⁵).

Pugna commissa Antigonus in fugam conversus in Boe- otiam se recepit; Ptolemaeus autem in Macedoniam progressus regno potitus est 5).

Dum haec geruntur, Tarentini a Pyrrho, rege Epiri, ad- versus Romanos auxilium petunt.(Qui rex ut in Italiam pro-

55) Polyb. II, 45, 43. Justin. 24, 1.

56) Memnon. hist. Heracl. excerpt. in Photii bibl. p. 226, 6, 15(ed. Beckeri). 5 2*