18
potuit, tamen ut mortui ossa in patria sepelirentur, impetravit. Ipse patris ossa remitti quum audivisset, omnibus navibus usque ad Cyclades insulas obviam vectus urnam auro con- fectam in praetoriam detulit. Ubicunque appulerunt, regis exsequiis magni honores tribuebantur. Imprimis ad Corin- thum funebria facta sunt: in puppi urna conspiciebatur pur- pura et diademate ornata atque a juvenibus hastatis custodita. Tibicinum celeberrimus Xenophantus sacerrimum carmen tibiis cecinit, cujus cum sonis motus remorum rhythmo quodam factus admiscebatur, ut simul quasi luctus planctusque effice- rentur. Antigonus autem omnibus ad litus confluentibus mae- rore ac lacrimis paene dissolutum sese ostendit. Corintho in Thessaliam profectus Demetriade, in urbe a Demetrio ad sinum Pagasaeum condita, ossa ejus sepelivit ⁵⁴).
Ceteroquin has exsequias ostentationem quandam et the- atrum olere Plutarchus recte censet.
54) Plut. Dem. 51— 53.


