Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8 17

(IV, 7, 11) tradidit, bene quadrant. Ex Macedonia profectus vix bello Boceotarchis indicto, ad Chaeroneam castra locat. Ita facile est intellectu, cur Boeoti, qui bellum nondum pa- rassent, foedera pangere maluerint, quam se suaque omnia periclitari bello. Quod non multo post a rege defecerunt, id etiam Lachare auctore factum esse facile credideris.

2. he reliquo tempore usque ad mortem Demetrii.

Etsi pauca sunt, quae de Antigono juvene traduntur, ta- men eum in omnibus tamque multis expeditionibus patris comitem et adjutorem impigrum semper fuisse apparet. Ita Antigonus, qiunum contra Demetrium, ad recuperandum regnum paternum magnas vires parantem, Seleucus, Ptolemaeus, Ly- simachus, Pyrrhus, inter se juncti coorti essent, a patre in Graecia relictus est, quam in officio retineret. Quam rem bene gessisse videtur. Demetrius enim, quum a Pyrrho ex Macedonia esset expulsus, in Graeciam confugit ibique in Boceotia jam fractas vires refecit ⁵²).

Quanta Antigoni fides pietasque erga patrem fuerit, ex iis cernitur, quae Plutarchus de extrema Demetrii vita tradidit. Demetrius enim, quum in Chersoneso Syriaca a Seleuco ca- ptus teneretur, et ad filium et ad Athenarum Corinthique praefectos et ad ceteros amicos epistolas misit, quibus rogaret, ut Antigono filio urbes omnesque res reservarent. Antigonus autem de patris rebus adversis certior factus summo dolore affectus est; quum a ceteris regibus, tum ab ipso Seleuco, ut pater liberaretur, missis epistolis petiit; neque solum quae- cunque haberet, pro patris liberatione sese daturum, sed etiam se ipsum obsidem fore pollicitus est).

Etsi vivum patrem neque precibus neque opibus redimere

52) Plut. Dem. 44. 45. Phila, Antigoni mater, de mariti infortunio yalde dolens sumto veneno diem supremum obiit. 53) Plut. Apopth. II, p. 31. ed. Tauchn.