Aufsatz 
Commentationis de Antigoni Gonatae vita et rebus gestis part. I / von Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

Hie Spartaner verstanden es nicht, die Städte, in denen Antigonus Kreaturen als Verweser, Tyjrannen, Phrurarchen herrschten, für die Sache der Freiheit ꝛu gewinnen.

Quod autem bellum illud, etsi a Graecis tanto opere pa- ratum, jam post unam illam cladem ad finem perductum videtur, minus offendit. Sine dubio enim Antigonus, de Graecorum motu certior factus, neque ignorans, ab iis sibi potissimum bellum parari, propter id ipsum ex infelici pugna illa navali, ad Thraciae littora commissa, in Graeciam tam celeriter rediit et omissa Macedonia id potissimum egit, ut civitates Graecae, quae suae ditionis essent, placarentur. Quo factum est, utreparantibus deinde Spartanis bellum multae civitates auxilium negarent, non tam Spartanorum dominatio- nem, quam vindictam Antigoni timentes ⁰¹).

Quo tempore ceteri Graeci contra Antigonum arma ce- perunt, etiam Achaeorum urbes complures, quibus quum a prioribus Macedonum regibus, tum ab Antigono vel praesidia imposita erant, vel tyranni, ab eodem deficere conatae sunt. Primi omnium antiquum foedus inter se instaurarunt Dymaei, Patrenses, Tritaeenses, Pharacenses 62). Antigonus, qui, ut ceterorum Graecorum urbes in potestatem suam redigeret, satis occupatus fuisse videtur, Achaeorum foedus sive neglexit, postea facile id dissolvi posse ratus, sive, quominus fieret, impedire non potuit.

HQuae quum ita sint, cur Antigonus de teeuperanda Ma- cedonia hoc tempore tam celeriter destiterit, facile intelligimus. Hoc autem animo destitit, ut data occasione ejus regni pote- stati suae subjiciendi denuo faceret periculum. Quae occasio

d'nijoæyrec, 10 t neεo nloœνes 2dαταεεέαεοαι ες leis, addnso va ndreον ras ute Araodναυυ disretuavro òe Aleraydgov, rac t raν Aaινν αονο οσς derlyoroy IToyaräy. 1. 1.

61) Cf. Flathius IJ. I.

62) Polyb. II, 41.