Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

Mancant igitur antiquitatis Graccac et Romanae scriptorum libri, integri et immutati, quales adhue fuerunt, et posthae in manibus nostrorum discipulorum; spectati enim et probati diuturno saeculorum usu, in perpetuum ad mentes doctrina, virtute animos exco- lendos inexhausti erunt thesauri, qui nulla unquam alia re compensari vel resarciri queant- Nec vero pericula, quae hine illine rerum verborumve obscoenitate metui posse videantur, ipsorum imminuant usum, quamdiu, quae nocere possint, caveri poterunt et sanari disciplinae ratione et consilio experientiaque magistri.

Sed haec hactenus. In exarandis autem his rebus me apparatu sive silva docta omni abstinuisse, facile excusabitur. Neque vero diftcile fuerit, quae in rem sententiamve meam aut a doctis viris Graecae et Romanae antiquitatis vel aetatis nostrae tam multis tamque praeclaris locis allata sunt, repetere; aut rerum verborumque, quae impugnata sunt vel damnata, exempla ex antiquis seriptoribus colligere, notisque subscriptis, id quod fieri solet, disputatiunculae huie lucem ac quasi splendorem afferre. Sed alterum repugnare mihi videbatur disputationis ipsius modestiae et simplicitati; alterum pericula inferre ea, in quibus a pueritia avertendis potissimum, quae dicta sunt, suum habent finem suamque utilitatem. Quod utrumque mihi cadere non videtur in Quintilianum, cujus libros pueritiac magistris utilissimos quum iterum perlegerem, facere non potui quin ipsum nonnullis locis inducerem, gravissimum veritatis in omnibus, quae ad juventutem formandam pertineant, auctorem.

Reliquum est igitur ut, quod programmate scholastico fieri solet, invitentur scholac hujus pueritiaeque fautores et amici, ut benigni interesse velint solemnibus nostris, quibus imul adolescentuli nonnulli, cursu novem annorum, quo studia humanitatis in gymnasiis nostratibus peragi solent, rite confecto, literis moribusque, quod speremus, maturi, ad altiores disciplinas colendas in academiam dimittentur. Quod quum hoc anno muajori quadam solemnitate fiat, primumque decem annorum spatium sive decennium cjus dimissionis peractum sit, quo centum septuaginta sex adolescentuli ab hoc gymnasio ad literarum universitatem adhue abierunt, variisque nunc et ecclesiae et rei publicae muneribus, majori minorive merito ac laude, ita funguntur, ut tamen, si perpaucos exceperis, et terrae Nassoicuae et scholae Hadamariensi decori sint omnes: eo lubentius ego, quod meum est, facio, utque, amici, celebritate vestra quam maxima dies scholae hic solemnis agatur, etiam atque etiam

rogo.