Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

quaedam coëgerit caussae ipsius necessitas. Alioquin animis adolescentulorum doctrina Christiana firmatis confidere, quam ea, quae natura et sanctitate adeo inter sese differant, eodem quasi modo metiri praestabit; praesertim quum melius tutiusque intimis praecordiis vigeant, quae pia sunt atque sancta, quam verbis effundantur. Commemoratu tamen digna visa est res quum, quid non nunquam, vel sicubi usus fuerit facere, non quid ubique sine ullo discrimine adhibere oporteat, hoc loco quaeratur.

Sed ne commendationis scholasticae conscribendae fines transeamus, reliquum est ut, quae dispersa adhuc multisque locis dicta sint, breviter complexi, sub unum quasi aspeetum subjiciamus, non ut soluta esse videatur institutionis publicae quaestio ea, quae, qua est difficultate et varietate, multas multorum in se admittat opiniones, sed ut in controversiam vocata, doctissimorum virorum judicio et auctoritate disceptata, ad finem certe aliquem per- ducatur. Ac profecto res communi omnium cura et opera digna est. An vero ullum est in scholis majus bonum, quam honestas discipulorum, disciplina literarumque studiis aucta et corroborata? aut aliud quidquam, quod solidissimum illud piae beaetaeque vitae praesi- dium et fundamentum propius attingat, quam librorum in scholis legendorum delectus et legendi ratio recta? Quf autem melius id facere possimus quam ut, qua similitudine paullo antea usi sumus, eandem nunc r epetamus, simulacraque et picturas, uberrimi ejusdem ingenii antiquorum monumenta, cum libris eorum scriptorum comparemus, qui per tot saecula in puerorum nostrorum animos sparserunt semina humanitatis ac, Deo juvante, spargere nunquam desinent?

Simulacra igitur, sive deorum hominum belluarum imagines, ab sculptoribus pietoribusve expressas, omnino non ostendimus pueris, qui judicio voluntatibusque infirmi, prima rerum specie moveri soleant, et quales illae videantur, tales esse putent, ut, si lubricae et obscoenae sint, damnum pudori facile inferant. Etiam adolescentulis, quamquam ingenio et virtute maturioribus, nec errori et corruptelae morum aeque obnoxiis, ante oculos non ponimus, quoties metuimus ne, orta ab lascivo auctoris, artificis, qui pravis libidinosisque delectetur, ingenio, corrumpant judicium et animos etiam firmiores inficiant, neve nuditate sua a majori actatis gentisque nostrae castitate discrepantia, honestatis periculum non exaequent artificio. Contra discipulis iis, quorum et mentes et animi studiorum diuturnitate, annorum numero, honeste faciendi usu et consuetudine ad majorem quandam maturitatem perducti sunt, eadem illa artificum antiquorum opera sine ulla dubitatione proponimus, si quod eorum omnibus partibus suis illam divinae originis praestantiam exprimit, quae verae artis esse solet. Ita enim et dignitate et venustate conspicuum, sensum pulchri innatum exercebit, mentem et animum conformabit, nec vitiosa ullius partis ratione, quae naturali veterum simplicitate excusata, periculosa tantum sit animis hominum nostrorum ad accipiendam oftfensionem mollioribus, honestati puerorum ullo modo nocebit, dum modo universae artis verae numeris- que suis perfectae proponat imaginem, suaque in animos intuentium vi salutari erigat atque emendet.

Omnino, quam in ceteris rebus arte factis regulam statuere et sequi consuevimus, eidem certe locus fuerit, ubi de antiquis seriptoribus in scholis deligendis et interpretandis quaeritur: Alii ad pueros in scholis erudiendos omnino non pertinent; alii caute tantum ac cum delectu legantur; aliique sine ulla dubitatione tradantur in manus adolescentulis, et cura expe- rientia solertia magistri vitentur pericula, quae inde minitentur discipulis, si sine duce et moderatore in his rebus versentur ipsi, id quod in tanto vitae publicae cum schola com- mercio impediri vix potest.