Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Minus etiam offendent loci, in quibus magister ea, quam delicatior rei animique puerilis natura postulat, utitur verborum moderatione. Lingua nostra, quae proprium gentis Germanicae ingenium et indolem accuratissime exprimit et naturali verborum castitate et ingenti mutationum et figurarum copia, habet permulta, quibus seriptoris Graeci vel Romani partes nudas tegere reique indignitatem honestate nominis occultare possis. Hac dicendi opportunitate utatur, si cui locus molestus aliquis est explicandus. Ex uberrima igitur vermonis patrii copia eas eligat dicendi formas et genera, quorum specie decora et vi odium rerum maxime mitigetur, ac, quantum fieri possit, auferatur. Neque tamen hac in re eo progrediatur, ut fictis simulatisque verbis falsaque loci alicujus interpretatione mederi velit quod officiat, aut declinet a veritate, in qua magistri in animos pueriles vis et fides, totius- que muneris et officii ejus fructus potissimum sint posita. Quae quidem fraus ac quasi mendacium ne imperitissimos quidem tirones effugerit, praesertim quum tam multa, quibus verus loci alicujus sensus percipi possit, undique suppeditent.

Qua dicendi verecundia et moderatione opus est etiam, quoties in contextu rerum, actati puerili alias aptarum et utilium, nonnulla occurrunt duae, quamquam sint naturalia, insolita tamen et intempestiva indole sua et natura pungant, ut quae ad Venerem, ad cosundi procreandique rationem pertinent. Ejus rei difficultas minor erit magistro illi, qui casto verborum delectu lasciviam rei, quae saepe sine majori bonorum jactura evitari nequeat, celare didicerit ac quasi oculis surripere. Ut puer aliquis, rei novitate aut licentia verbi tractus, locum a magistro fusius explicatum velit vel postulet, vix fieri poterit, nisi impru- denter agendo ipse caussa fuerit interpres. Quod si tamen fiat, dolendum id quidem est de puero, sed magistro non erit molestum, modo autoritati sibi debitae assuefecerit discipulos, rerumque legendarum delectum suo, non illorum arbitrio relinquat. Potest utique fieri, ut caussa alia alium faciendi modum praescribat, locusque aliquis praetermittatur, si damni suspicio major sit spe boni. Omnino enim ponderanda est res, non praecipienda, et prima regula supremaque lex ubique esse debet puerilis animi castimonia, et prudentia et virtus magistri.

Confirmatur postremum honestatis in adolescentulis maturioris ingenii et aetatis sensus, si in his locis explicandis magister ab antiquarum rerum obscuritate et quasi sterilitate in laetiores doctrinae Christianae fines transgressus, inde sumit quod caussae suae lumen afferre et adolescentulorum animos ab errore et periculo damni tutos reddere possit. Quo lumine admoto si per- lustrat, quae antiqui scriptores, praejudicatis suae aetatis opinionibus capti et alieni a veritate, ex qua sola lumina et calores in res humanas animosque mortalium redundant, memoriae tradiderunt: opiniones videbit erroribus obnoxias, non certa quaedam praecepta, quae temere sequi fas sit; et quidquid verborum offensione peccaverint, id aequalium hominum moribus, non ingenio et consilio scriptoris datum, excusabit magis quam imitabitur. In solo tantum simili radices suas agit malum, solaque animorum aequalitas orationis lubricae excipit voluptatem; sed in adolescentulis, divino Christianae rationis et vitae spiritu imbutis, locus est utrique nullus; vera enim a falsis, sacra a profanis judicio distinguere docti, hoc etiam loco nisi quae disciplinae Christianae sanctitati conveniant, non probabunt vel imitabuntur.

Neque tamen omnia, quae in scriptorum antiquorum libris periculosa esse putantur, ad sanctiorem doctrinae Christianae legem et normam rejicienda esse censeo. Suo quaeque facienda sunt tempore. Itaque nonnunquam id fieri opus fuerit, si majora afferre major