Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Frequentiori enim malarum rerum consuetudine vel optimorum animorum innocentiae offi- citur, nec usquam emendantur mores. Rursus sicubi occurrunt ipsi, ne anxie devitentur, sed majori quadam libertate ac quasi audacia, quae non possunt declinari, expedienda sunt ita, ut non subito vel temere objecta, sed rerum tenore ac perpetuitate necessario adducta esse putentur. Qua in re anxia magistri cura atque dubitatio non magis cernitur a pueris quam non impediuntur, quominus, rem majorem esse rati, acrius animos in eam intendant.

Caute deinde facito maxgister ut, quae intellectum juvare et errorem et abusum tollere possint, praesentiat. Qualiacunque enim, et propria scriptoris indole et loci natura et praemunita puerorum honestate, afferri solent, ut rerum incommoda salubritate verborum mitigentur: multum intererit ostendisse, quantopere his in rebus a nobis dissenserint veteres, ut, quae a nobis lubrica et impura esse existimentur, eadem naturalia et innoxia fuerint illis, quibusque nos offendamur, ea non in scribentis ingenio et moribus vitioque loci, sed in legentium potius quadam pravitate fontem et caussam suam habere videantur. Haec quidem explicandi ratio, magistri gravitate adjuta, quae in hac muneris sui parte vel minime queat desiderari, vitiosam rerum et verborum vim corriget ac quasi excusabit, ut jam non sit metuenda.

Maximam autem vim ad animi puerilis pudorem hac parte studiorum custodiendum habebit magistri ipsius honestas atque virtus. Quidquid enim docet et praecipit, id mentis ejus animique probitate suum apud discipulos habet quasi colorem et aestimationem. Deficiente enim morum sanctitate, quae nulla arte et scientia, studio et ardore nullo reparari vel compensari potest, ut depravari solent vel innocentissimae res, ita medicinam afferent adeo venena si, spectata mentis voluntatisque bonitate, magister eam in animos puerorum exercet vim, quae candori virtutis non fucato debetur. Quodsi igitur nec ipse libidini indulget, nec lubrica rerum tractandarum materia ad libidinem excitaturus esse videtur discipulos; contra si, quae sibi repugnent, ea tantum docendi emendandique caussa quasi coactus attingere, firmiorique in eo discipulorum virtuti confidere creditur: qui tandem fieri poterit, ut unius verbi petulantia, incustodita unius sententiae turpitudine honesta illa tra- dentis et accipientis concordia, qua sola utrimque omnis virtus crescit, dirumpatur? Ac tantum abest ut excitari posse suspiceris inhonestum illud, in discipulorum multitudine adeo occultum, ut diligentissimam praeceptoris aciem fugiat: ut reprimatur ceterorum innocentia, et quod coërceri nequibat magistri ad virtutem exhortantis benevolentia, id castigabitur et sanabitur verecundia et pudore.

Neque tamen simulatione ulla aut ulla virtutis specie ficta magistro vindicabitur haec auctoritas miraque in puerorum animos vis: esse debet, qualis videri volet, et confirmasse vita et moribus eam, quam in se agnosci velit, integritatem. Omnis enim laus magistri, omnis dignitas, quantumvis ostentetur parum, a multis etiam reprchendatur, ut facile per- spicitur a discipulis, ita ejus maculae et vitia vel minima ab iisdem cernuntur, nec ulla arte aut ambitione docentis discentes a recte judicandi via avertuntur. Testis et judex virtutis magistri incorruptus est discipuli pius animus, et haud scio an singulari quodam naturae beneficio reliqua, quae esse solet, discipulorum imbecillitas et levitas hoc loco possit tantum. Excitare certe ac quasi cogere debet puerorum magistros ut, quidquid vitu- perari possit, in tanta puerorum mentis et oculorum acie, diligentissime vitantes, candidam illam et intactam animi affectionem praestent, ex qua sola omnis erudiendi educandique cura et opera suam habet spem et fecunditatem.