12
aegras librorum legendorum partes sanas reddere possint velintque, adolescentuli, inquam. tales non fragmentis truncisve, sed perfecta omnium artificii alicujus partium conjunetione ad humanitatem informabuntur.
Accedit illud poétae„Nitimur in vetitum, quod in pueris adolescentulisque non parum valet. Vetitas res eo magis allicere novitate, non in scholis solum, sed etiam in communis vitae consuetudine perspicitur, ut eo ipso, quod vetitus sit, libri alieujus maxime extendatur usus, eamque ob caussam vetitum esse librum aliquem rumoribus falsis saepe divulgetur. Quod si etiam in juventutem cadit, quod nemo dubitat, nullus vetitorum est modus, finis quem non egrediatur nullus, et praeter partes librorum prohibitas, toti libri. quos scholae admittere nolent, in manus eorum venient qui, sine duce et monitore soli, detrimenti quidem satis inde ferre possint, utilitatis fere nihil.
Neque vero, quae integris carminum Horatianorum exemplis continentur, a discipulis legantur omnia, et ex aliis quoque aliorum scriptorum libris multa eligenda potius, quam legenda esse statueris; sed procul esse oportet occultandi animum et voluntatem; discipulo annis moribusque maturiori ad manum sint, ne legantur. Tenendum est utique, legendi abusum, quem metuas, caussam suam habere et fontem in culpa magistri, officio et munere abutentis. Discipulorum tibi commissorum animi dummodo purgati sint, studia eorum et voluntates castigatae, purgatis sive castigatis opus non erit libris.
Loci lubrici sive obscoeni utrum legendi an omittendi sint, si quaesieris, haud facile, quod semper et ubique valeat, respondebis. Qua in re multum pendet ex propria loci natura ejusque cum partibus ceteris continuatione, multum ab honestate discipulorum. Quodsi his omnibus datis non dubium est nocendi periculum, omittatur locus, ita tamen, ut non consulto id adductum, sed necessario factum esse videatur. Diligentem igitur in scriptoribus legendis praeparationem adhibuisse oportet magistrum, et attente antea legisse ipsum libros quos apud pueros adolescentulosve explicaturus est. Quam quidem et alias omittet nunquam, ne in levissimis quidem rebus pueros imperitissimos docendis, ut utilitas praemeditatae lectionis major sit quam subitae fortuitaeque damnum.
Referenda videntur huc maxime carmina Homerica, a pueris etiam aetate ingenioque minoribus legenda. Equidem enim censeo uniuscujusque esse discipulorum, ut, priusquam schola abeat, horum carminum alterum, Odysseam vel Iliadem, totam perlegerit. Ea enim re agitur existimatio literarum ludi sive Gymnasii, eaque lectione sola tam multa alia, quae per partes modo sive delecta legi solent, compensantur, ut ex uberrimo illo antiquitatis fonte aliquis ad discipulos nostros fructus redundet. Hoc uno enim ingenii Graeci monu- mento, si totum mente pereipitur, quaecunque per reliquos omnes summorum virorum libros dispersa et diffusa sunt, sub unum quasi adspectum subjiciuntur. Quod ut contingere possit, si mature jam inchoanda est lectio Homerica, multa ibi occurrent magistro, quae castis puerorum animis auribusque non satis apta esse videantur. Quo igitur modo hane expediet difficultatem? Expediri quidem posse mihi videtur, qui per multos annos carmina Homerica pueris ejus aetatis et ordinis interpretatus, nullam fere, nisi omnia me fallunt, pudoris puerilis offensionem, cautione qua oportet adhibita, expertus sim. Dummodo constet sibi magister interpres, nec insolita vel ambigua alicujus loci natura commoveatur ipse, ne discipuli quidem tale quidquam sentient, praesertim quum patrio sermone propriam exempli gracci sive poëtae ipsius castitatem reddat, et quod res ipsa titillare possit, id verbi decentia et honestate mitiget vel avertat. Imitandus in eo insuper poëta, ut tales loci naturali


