Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

locis immorentur, quos disciplinâ scholae magister, ut honestati morumque puerilium sanctitati periculosos, surreptos volebat. Quae res quod metui possit, id sane scholarum nostrarum conditionem haud sanam esse prodiderit, et crimini dari possit nobismet ipsis: at, si esse non fingimus quod fore speramus, sed quod est videmus: quam multis rebus fidi magistri cura et opera impediatur, quamque multa lenienda nune sint atque sananda, non possumus non videre.

Sed practerquam quod libri in usum scholarum editi, si castigati sive mutilati fuerint, facillime vitantur, iisque in quibus desit nihil commutantur, aliis etiam de caussis inutile mihi videtur, hanc purgandi rationem tueri vel commendare. Ponamus enim ut adole- scentulis, quos antiquae artis scientia imbutos esse velimus, magnificorum illorum antiquitatis monumentorum ea tantum ostendantur et in scholis adhibeantur, in quibus nulla sit pars, qua honestas offendi possit, partesque pudendae ea, quam improbavimus, temeritate sint sublatae, ut simulacri venustate et arte perfecti loco truncus quasi quidam mutilatus monstretur: quis est qui sanus talem agendi imprudentiam et temeritatem non cavilletur et condemnet? quis tali fraude totum disciplinae fructum amitti non putet? At nonne fit idem ac majori quodam modo in iis literarum monumentis antiquae Graeciae et Romae, quibus non artibus modo instituantur adolescentuli rerumque pulchritudine delectentur, sed in liberalissimis etiam studiis et doctrinis versentur, et quidquid verum sit et honestum, et discant et faciant? Profecto nec artiticiosissimum Apollinis in Museo Clementino Romae simulacrum candidae venustatis jam exprimet effigiem et formam, si imperiti rudisque artificis alicujus manu spoliatum fuerit et deformatum, nec Homerus, cujus carmina contraxeris, jam erit Homerus. Integro enim et immutato partium omnium concentu solo efficitur perfecta illa totius alicujus pulchritudo et forma, nec ulla corrumpi vel tolli potest pars, quin totum perdatur ipsum; ne in iis quidem totius alicujus partibus impune id feceris, quae separatae totum aliquod efficere videantur, vel cum reliquis suis partibus non ita cohaereant. Pictoris enim vel sculptoris ingenium et ars nisi ex omnibus ejus operibus singulisque operum partibus non cognoscitur. Sublimia humilia, seria jocosa, quae delectare erigere possunt, quae deterrere affligere, omnes denique industriae artificiosae quasi umbras et colores in varia ingenii sui opera dispertitus est, et quid voluerit ipse, quid potuerit, quo modo quod desit expleat, corrigat quod fuerit peccatum, ex cunctis id tantum operibus ejus cognoscitur et existimatur. Pari modo si de carminibus Horatianis detraxeris, quae aliena esse videantur ab honestate puerilis animi et pudore, truncus quasi quidam relinquitur, non artificium aut ingenii monumentum: singulas auctoris virtutes cognosces, vitia singula, separataque mediocriter intelliges fortasse carmina; at spiritum poëtae divinum, totamque rerum quas scripsit vim atque pondus non intelliges; nequidquam Horatium legeris discerptum. Verum quod hoc loco dictum est de Horatio et Homero poëtis, id latius patet pariterque ad reliquos antiquitatis poëtas, rerum scriptores, oratores, philosophos, alios, qui in scholis leguntur, libros omnes pertinet.

At, dixerit quispiam, differt nihil, utrum eaedem scriptorum partes in iis libris, quos manibus teneant discipuli, non contineantur, an, quod fieri nequeat, non toti legantur. Esto apud inferioris mediaeque aetatis pueros, quales supra memoravimus; ibi enim, sicubi alias, XOv ννιαόεα uae dicuntur, sive partes librorum locique delecti suum habent locum. Sed adolescentuli, quales hoc loco esse volumus, qui, quae scholis publicis legerint atque didicerint, privata augeant lectione domi, quique ea, qua oportet, ratione instituti, etiam

2-