10
prudentiaque instructi, juventuti tanta bona vindicare et possint et velint. Ne igitur nobiscum ipsis pugnemus, neve nimia anxietatis culpa hic noceatur magis, quam majori libertate illic unquam noceri possit, videamus.
Duplici autem modo quaestionis propositae difficultas adhuc vitari solebat, primum ita, ut veterum scriptorum opera et libri excerperentur, editionibusque, quae dicuntur, pur- gatis sive castigatis colligerentur ea, quae discipulis legenda commendandaque esse viderentur, omissis locis periculosis. Quorum librorum usus, qui et pravo puerorum legendi studio et praeceptorum arbitrio liberiori occurreret, a monasteriorum ordinumqne religiosorum scholis profectus, latius postea patebat, ut tamen nusquam percrebesceret. Cujus remedii caussa ut improbari non possit, quippe quae ab integerrimo verae salutis puerorum studio sit orta, tamen, praeterquam quod hodie non ita locum habere potest, verendum est etiam ne damni plus afferat quam utilitatis. Quamdiu enim imperfecta artis typographicae ratione rerumque ad illam necessariarum inopia et caritate, libri qui in manus dari possent pueris, rari erant, tamdiu fieri poterat ut certo quodam ac exiguo librorum numero continerentur discipuli, quem ne excederent vitiosa animorum proclivitate, non ita timendum erat. Quod sicubi fieri poterat, ibi virtute puerilis animi pietateque in magistros et obsequio majori. quam nunc esse solet, prohibebatur. Nune vero quum rerum auxiliorumque concursu tanta sit librorum parvo pretio parandorum copia ac velut abundantia, ut etiam ab inopibus optimus quisque pessimusque liber parari possit, et imprimendorum librorum ars morum studiorumque quasi dominatrix quaedam facta sit, qui fieri potest, ut libris purgatis sive castigatis in scholis nostris sit usus? Praecipi quidem potest, quibus utantur libris discipuli, caveri, quae praecepta fuerint, non possunt. In unius qui vetitus sit libri locum succedunt alii multi, quibus, quae vetita volueris, plura pejoraque contineantur; nec linguae antiquae difficultas quidquam jam afferet impedimenti, sed augetur periculum sedula convertendi arte et majori intelligendi facilitate propagatur. An ullum librum perniciosum a discipulis nostris alienum fore speramus? In quaestum aberravit, ut reliquae omnes industriae partes, ita librorum mercatura, quoque magis libri, qui prohibiti sint, alliciunt, quoque conquiruntur studiosius, eo majori numero typis exscribuntur, certaque lucri spe honestatis innocentiaeque morum periculum praeponderatur. Officinas, quae dicuntur, typographicas non sequi scholas, ut, quae non sint legenda, a quaestuosis typographis vel scriptoribus non edantur, ut excusandum esse videatur ea aetate, in qua valeat utilitas, tamen, si scholarum fortunam spectas, maxime est dolendum.
Eadem vero hominum nostrorum ingenia et mores alia etiam parte institutionis educa- tionisque publicae difficultatem augent: majorem enim, qua omnes civium ordines gaudent, vitae libertatem scholarum etiam alumni sibi vindicant, magistrique et voluntatis et aucto- ritatis, quae tantum olim valebant legisque ipsius tenebant locum, imminuta ac velut amissa est vis, et ipse magister, qui solo munere suo tantum olim poterat apud pueros, dummodo ne prorsus indignus esset, et qui certissimus studiorum morumque erat rector ot dux, idem multum quidem et hodie valet, sed muneris honore et dignitate parum adjutus, virtute sola et scientia ponderatur, quantumque promeretur, tantum adipiscitur apud discipulos suos, nec quae desunt, pietate et virtute puerorum, hereditate quasi transmissa, reparantur.
Itaque fieri potest ut, si quem librum, aut nulla caussa allata, aut quod mali pericu- losique semina inesse credantur, legi vetuerit magister, discipuli ea ipsa re, ut sibi com- parent, impellantur, in secessuque et silentio, sine moderatore et duce, eo studiosius in iis


