9
ac fere nullam fore putas veterum librorum in scholis legendorum copiam! Nonne vel optimi antiquitatis scriptores et qui certissima sint humanitatis praesidia ac quasi fundamenta, essent ejiciendi? Horatium ut omittamus, lyricorum poëtarum principem, qui, si nulla actatis qua scripsit, nulla hominum quibuscum fuit ratione habita, legitur; si unum et alterum locum, dissipatum et ex continuatione serieque eorum qui lumen afferre possint diremtum, judicas, vel totas etiam carminum partes, quae scriptae esse non possunt, ut nostrorum adolescentulorum animi ad virtutis christianae amorem incendantur; si denique sententiarum sublimitate praeceptorumque in ceteris carminum partibus honestate non vis compensari et corrigi, quod alias ludit et jocatur poëta, qui, inquam, calumniatoribus areta- logisque uberrimam sane censurae materiem suppeditabit: hune si omittamus, nonne e scholis nostris exterminandus esset Homerus, ex quo sapientissimi omnium aetatum et locorum viri, quaecunque magna sunt et admirabilia in rebus moribusque hominum, in literis et artibus, hausisse profiteantur? Nonne obmutescet Cicero ipse qui, quum alioqui mira sit ingenii morumque integritate, mira sententiarum verborumque castitate, in nonnullis tamen librorum partibus, aetatis populique sui ingenio indulgens, memoret res verbisque utatur, quibus non mediocriter laboret castus legentis magistri animus? Homerus autem et Cicero si scholis nostris deessent et, ne juventutis praecocioris et ad pejora quaeque proeclivioris umprobitatem nonnullorum locorum suspicione augerent, omnino lumen infundere mentibus, animos virtutibus excolere cessarent: qut tandem reliquis autiquitatis literarumque thesauris reparari posset tantum damnum? Neque vero his solum antiquissimi temporis ingeniis tantis nullus esset in scholis nostris locus, sed etiam Herodotus, Plato, Xenophon, Poëtae tragici, Romanorum Livius, Virgilius, Poëtae comici desiderarentur. Quo naufragio facto, quid reliquum esse putas quo, quae amissa fucrint, aliunde restituantur? Quum, quae dubia essent leviaque, metueremus, haud scio an certissima summaque vitae perdiderimus bona, ut non jam ad nos pertinere videatur, quam Quintilianus suae aetatis laudat fortunam, dicens:„Totnos praeceptoribus, totexemplis instruxit antiquitas, ut videri possit nulla forte nascendi actas felicior quam nostra, cui docendae priores elaboraverunt.“(XII, 11, 22 f.) Verum ubi tot tantaque bona in discrimine sunt, summa ibi cautione et moderatione opus esse jure dicamus.
Quid? quod in scholis sine ulla dubitatione tam multa leguntur quae, si non magis, at certe tantundem puerorum animis nocere possunt, quaeque, ut nuda illa et obscoena pudori, ita vitae rationique christianae melioribusque scholarum praeceptis prorsus repugnant: veterum indignas dico deorum divinarumque rerum opiniones, praecepta philosophiae voluptatem commendantia, rerum publicarum rationem ab nostra adeo diversam, depravatae actatis vitia immodica, servitutem, conditionem mulierum abjectam, liberorum vitam parentis arbitrio creditam, gladiatores, fati tristem necessitatem, permulta alia. Nee vcro agitur hoc loco virtutis solum quoddam propugnaculum pudor, sed virtus ipsa, primum illud puerorum decus, quod custodiri satis non potest et muniri, ne malignae voluntatis sollici- tationibus aut illecebris pejorum succumbat. Cujus rei odium ac periculum suscipere non solum non dubitamus, sed eos quoque veterum Graecorum et Romanorum libros legimus, qui in rebus divinis et humanis adversentur maxime summis disciplinae christianae tinibus. Nec temere sic facimus, propterea quod constantia et virtute christiana freti, quae noxia sint sanatum iri, quae vitiosa emendatum speramus uberrima egregii bonique, quod inde in nos redundet, copia, et quod magistros fore credimus qui muneris et officii solertia
2


