Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

nostra jure quasi quodam legitimo ostentat amores et morum offensiones, eo periculosiores, quo magis velatae sunt arte, festivitate alliciunt. Quanta denique copia, quamque facilis ad eos unicuique aditus eorum librorum, quibus in animos adolescentulorum non praeparatos ad pejoraque faciles ea instillentur plurima, quae quam paucissima summaque cautione praeceptorem attingere vetuerit schola. Quid? ab ipsa schola num abesse possunt? Num in historia naturali, in rerum antiquarum scientia sive Archaeologia, in artium disciplina tradendis partes pudendas pariter tegere et occultare poteris? Equidem non puto,. sed

quod alias praccipi solet, ut a vita impune averti nequeat schola, idem et hoc loco, modo quo decet moderationeque adhibita, valebit; nisi forte nocere putas, si qua

rebus verbisve non satis apta in bene constitutos puerorum animos a magistro, de vera juventutis salute sollicito, admissa fuerint, at quae plurima affuderit vita, quaeque periculosam puerilium voluntatum proclivitatem in deteriora detorquere possint, medicina data nulla, non nocere; vel, quas silva gignat herbas, noxias et venenosas, eas esse tutas, at quae medicamenta adhibeantur, mortiferas. Imo vero tales locos adolescentulis ne debere quidem occultari dico: in similitudine qua usi sumus ut maneamus: sicut medicamenta illic e venenis, ita in scholis e literarum morumque vitiis et erroribus emen- dandi educandique petimus remedia, quibus haud facile carere possimus, ut verum esse latiusque patere videamus, quod de instituendo oratore dicit Quintilianusnonnunquam posse ipsis incommodis dicentem bene uti.

Sed tanta commoda ut e libris veterum scriptorum in scholis lectis consequamur, requiruntur duo, primum ut, quod poëta ait, bene praeparatum sit pueri pectus. Lascivia insita ubi disciplina et educatione non fuerit coërcita, quin etiam malarum caussarum concursu, qualis in scholis esse solet, aucta et firmata, ut annis non virtutibus crescant discipuli, ibi offensiones vel levissimae sunt periculosae ac, ne naturalem ingeni puerilis pravitatem augeant, diligentissime vitandac. Contra ubi magistri gravitate et constantia, castitate scholae, prudenti omnium quae docentur et exercentur usu, religiosa doctrinae sacrae aura, sana denique morum disciplina adolescentulorum animi ita fuerint constituti, ut, sincero virtutis amore imbuti, omne malum oderint, ita excultae mentes, ut quae mala sint agnoscant et, si qua singulis locis occurrant, ex ingenio scriptoris scribendique aetatis indole accipiant, multisque, quas simul habeant, virtutibus praeponderari putent: ibi puerorum innocentiae nihil est ab his libris periculi.

Deinde magistri interpretantis integritas morum juventutisque reverentia ea esse debet, ut his locis abuti nolit. Quem quidem magistrum quibus moribus esse oporteat, qua gravitate et fide, quum supra memoratum sit, reliquum est, ut in his locis explicandis, haud secus ac in ceteris omnibus doctrinae disciplinaeque partibus gerendis, quae prosint declinari, quae noceant afferri dicamus solo abusu, quo, sicut in aliis rebus omnibus, ita in scholis optima quaeque depravantur. Qui abusus sive admissus est culpa magistri, vel certa quadam ingenii voluntatisque malignitate ortus, sive positus in imperitia et impru- dentia et animi levitate, nihil differt, modo ne ipse magister sit interpres eorum locorum, qui, si non periculosi, at saltem ancipites, ipsius opera et ore in puerorum animos integros quasi venena instillent.

Ac si omittendum esse videatur quidquid offendere possit, in is etiam scholis in quibus adolescentuli ea mentis animique virtute instructi sint, ut quas vita communis undique immiserit difficultates et noxas, discernere et metiri possint atque velint: quam exiguam