7
tamen reliquum est satis. Quibus enim teneriori aetate semel fuerint commoti animi, ea vix postea vel nunquam delebuntur: pravorum sua relinquitur pars. Verum etiam, quod prodesse poterat bonus magister, imminuitur, quum pueri, simulata alterius benevolentia capti, alterius fidem et severitatem ferant minus, minusque dociles ei se praebeant ut. quantum voluerit, proficere non possit. Quin etiam ambiguitatibus quibusdam rebusque lubricis delectari magistrum talem, utinam scholarum testimoniis ne comprobetur!
Est vero certior quaedam ad hanc puerorum fiduciam via: virtus magistri et benevo- lentia non simulata, sed praeceptis spectata et moribus, qua pueri a parentibus traditi non ad tempus alliciantur illecebris et malis artibus, sed concilientur et in perpetuum teneantur consiliorum probitate, integritate vitae, docendi solertia et arte. Nec vero inconstantem variumque juventutis imperitae favorem hac tibi virtute pepereris, sed auctoritatem et gratiam quae definiatur tempore quo. quidquid veri rectique mentibus et animis puerorum infixum erit, manebit. Ac nequicquam discipulos ficta hujus virtutis spceie deceptum iri speraveris: quamvis enim alias sint imperiti judicioque inexereitati, in virtutibus vitiisque magistrorum perspiciendis ea sunt oculorum et ingenii acie, ut, quidquid boni simulaveris, dissimulaveris mali, id facile deprehendant atque castigent. Ergo esse debet puerorum magister, quulis videri velit et, quod aliis praecipit, facito id ipse: quas non ipse habet virtutes, eas in aliis excitare nequidquam conabitur, sed vitiorum semina exuberabunt. Praeceptorum enim exemplorumque concentus nusquam magis desideratur, quam in erudienda educandaque juventute, et bene Quintilianus:„Tum dignum operae pretium venit, quum inter se congruunt praecepta et experimenta.“(XII. 2, 2.)
Itaque si quaeritur in praelegendis quibusdam veterum scriptorum libris librorumque partibus et locis, quis periculi aliquid suscipere possit, ut majus aliquod bonum inde nascatur, magistrum esse dico, qualem expressimus, solum, ut, quod idem ille praeclarus eloquentiae Romanae praeceptor tradit„teneriores annos ab injuria sanctitas docentis, et ferociores a licentia gravitas deterreat“(II. 2, 3). Si cuiquam alii, continget ipsi ut, quae praeclara in summis illis antiquitatis monumentis occlusa jaceant, aperiat juventuti, et quae nocere possint, depellat prudentia et virtute sua.
II.
Praemissis adhuc quae opus esse videntur, ut, quid in caussa proposita potissimum tieri oporteat, judicemus: si, quales esse debeant libri, qualesque magistri a quibus, et discipuli apud quos legantur, ostendimus; si interesse diximus et puerorum et scholarum, ut nonnulla, quae lubrica rerum verborumve ratione pudicis puerorum animis offensioni esse possint, non omittantur vel callide obtegantur, sed certis quibusdam cautionibus aperte tractata, interpretandi remedio sanentur: nunc viam et rationem videumus qua, malis quae timueris sublatis, bona sperata percipiantur.
Ac primum quidem monendum est, librorum locos, de quibus hic agitur, pueris omnino non posse occultari. Velut, si Venerem spectamus et amores, de quibus potissimum quaeritur hoc loco, vetetur necesse sit videre, audire, sensibus percipere adolescentulus: in tanta enim talium rerum materia quid impedit quominus, ubi crescente aetatis maturitate semel voluptatem sentire coeperit, ea, quibus natura rerum et hominum vita plenissimae sint, aliunde afferantur? Vita enim domestica, et quae in conspectu quasi puerorum in ea fiunt, ostendunt; suppeditat innumera, quae eodem trahant, vita publica; scena theatralis


