6
quasi minuta hic legantur ita, ut, quae ad formandam orationem et ad excolendam mentem et animum tutissima et aptissima esse videantur, eligamus. Quod nisi selectis quibusdam librorum partibus uti mavis, quas Delectum sive Chrestomathiam dicere solent— quae res inter viros doctos nondum convenit—, ex toto continuas quasdam operum librorumve partes facile elegeris ipse, quibus optimi semina contineantur. Quod quum jam praeceperit egregius ille ad formandam orationem puerorum magister Quintilianus(II. 5, 22), quanto magis idem oportet facere nos, ut pueri christiani ad morum innocentiam vitaeque sanctitatem educentur. Corruptam enim orationem correxeris disciplina, animi morumque corruptionem sine singulari quadam fortuna non sanabis, praesertim quum vita publica et praeceptis et exemplis scholsrum errores et culpas hodie tantopere augeat. Quis igitur nostrum non consentiat cum laudato Romanorum praeceptore si„ubi obscoena nudis nominibus enuntientur, verecundiam silentio vindicare malit“(VIII. 3, 38) 2
Itaque si in legendis scriptorum antiquorum libris immisceri aliquid posse putamus quod, odiosum natura sua, corrigi tollique posse videatur interpretandi arte, pertinebit id tantum ad eam discipulorum nostrorum aetatem, in qua animi vires sive partes vi continuae disciplinae et beneficio ita contineantur ac quasi ponderibus suis librentur ut, quo trahat voluptas, inde valido sanoque honesti sensu avocentur, et imaginandi vis suam in ratione habeat moderationem, et imitationi modum ponat consilium et prudentia. Superiores dico scholarum ordines, in quibus in eo sint adolescentuli ut, quae in Gymnasii, quod dieitur, scholis disci soleant, magis magisque didicerint, praeceptisque et exemplis tuti esse possint et debeant a periculis etiam majoribus, quam quae ex veterum scriptorum libris oriuntur, nec salva solum oratione, quod censet(Quintilianus, illos libros legere possint, sed salva etiam honestate sustinere omnia, quorum expertes esse volumus puerulos, dummodo apte fucrint allata.
Plurima tamen, ne dicam omnia in quaestione proposita pendent e bonitate et virtute magistri. Ut in bonis omnino magistris scholarum prosperitatem positam esse damus, ita et omnis earum constitutio et opera et erudiendi instituendique fructus eadem sola virtute muniuntur et in tuto quasi collocantur. Secusne fuerit, si de veterum scriptorum delectu interpretandique modo et eventu quaerimus? Sunt sane scholarum magistri et praeceptores quibus, quae ambigua vel lubrica vel adeo turpia sint, ne attingere quidem liceat, quippe qui ingenio et moribus sint tales, ut non prava solum et turpia in puerorum animos trans- terant, sed etiam, quae in confinio boni malique posita, agendi modo bona malaque fiaut, in deterius necessario fere pervertant, et discipulorum animos veneno quasi imbuant. Alii plus audere possunt et majorem agendi libertatem sibi sumere in iis etiam quae, natura cautissime tractanda, temeritate docentis pejores, non meliores reddant animos. Quod vero in omnibus reliquis partibus efficere solet, ut fructuosus sit labor, idem requicitur in hac caussa, ut sis vir bonus. Ante omnia confidant tibi oportet discipuli, ut tamen parta sit ea fiducia virtute, non indulgentia aut negligentia qua, quidquid a pueris peccetur, ignoscas vel adeo excuses, animique puerilis licentiam ne minima quidem re refrenare audeas. Nocent in literis et moribus magistri tales, quamcunque in se receperint juventutis erudiendae partem, atque haud scio an maxima scholarum pestis jure dicantur. Qui quidem ut postea, quales fuerint, cogniti sint ab iisdem pueris vel adolescentulis, quibus accidit, ut ipsorum disciplina uterentur, eosque sequatur contemtus et ira, non gruti animi pietas, quae nisi vera virtute et beneficio non pariatur, et ad vitae morumque sanitatem postea redeant pueri: detrimenti


