* 5
sollicitatis et in errorem inductis puerorum adolescentulorumque animis, qui. sine duce ac moderatore in iis immorantes, a via recta facile abducantur. Sed maxime agitur hoc loco de locis veterum scriptorum obscoenis, qui dicuntur, quibus facile offenditur discipulorum honestas, sive pudor et verecundia, in quibus maximum pueris praesidium ese diximus eorum omnium quibus, quum tanta sit veterum a nobis sentiendi judieandique diversitas, tentari animus reverentiaque pueris debita violari possit.
Ad quaestionem autem propositam accuratius expediendam multum valet et actas et ingenium corum, apud quos vęterum libri leguntur. Naturales enim ingenii morumque dissimilitudines, ab aetate ortae, suam in scholas et in erudiendi rationem et modum habent vim, suas mutationes.(Quo minor annis est discipulus, eo major esse debet magistri pru- dentia et verecundia, eo puriora ea ipsa quae leguntur. Excitatur enim voluptatis sensus qui quievit, et, quum nullo vel parvo rationis praesidio coërceatur aut regatur, rebus quae sensibus percipiuntur vehementer commovetur animus, ut facile imperent cupiditates. Accedit phantasiae, quae dicitur, sive imaginandi vis quae, facillime incensa, non nisi summa cura et cautione temperatur, ne, quae naturae vis multarum magnarumque virtutum caussa et fons esse possit, eadem docentis imprudentia et mala arte totam hominis vitam evertat. Itaque declinanda sunt diligenter vel minima, quibus honestas puerilis, disciplina et moribus nondum firmata, possit debilitari. Quae neglectio rerum parvarum, ex quibus alioqui nasei solent maxima, perniciosissima est in pueris educandis, quoque habetur levior, eo facilius admittitur; quo autem semel est motus pueri animus, id vires capit movendi perpetuitate, ut, quod visum fuerit esse minimum, id exsurgat tantum, ut, opera nulla victum, vitam totam inficiat atque corrumpat. Fortunam eorum qui, male educati, perierunt si considera- verimus, plerumque iterata caussarum imprudentiarumque, ab is quibus educandi instituendiquc cura tradita erat commissarum, exiguitate periisse reperiemus. Ac profecto institutoris virtus et fides, si alias usquam, in ipsis minimis rebus cognoscitur, quippe quae paullatim ac sentiente fere nemine suam in animos excerceant vim, praesertim quum, quidquid dieitur et agitur a magistro, non certo id ponderetur a pueris judicio, sed cum fide et pietate accipiatur, interque omnes constet, illud niti in vetitum in teneram maxime pueritiae actatem cadere, verumque esse quod Quintilianus, quem puerilis animi virtutes et vitia optime perspecta habuisse nemo negarit, de eadem re dixit:„Natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus annis percipimus, ut sapor quo nova imbuas durat. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quae sunt deteriora.“ (Inst. or. I, 1, 5.) Imitandi denique vis, quam intelligentiae et judicii locum tenere voluit ipsa natura, ut, consilio et moderatione adhibita, ad virtutis pulchritudinem per eam con- formetur vita, si in pueris maxime valet, quantum interesse putamus boni magistri, ut sola quae imitatione digna sint, pucris proponantur! Quid quaeris? hanc solam naturae ingenir que puerilis partem si contemplamur, bonitatem et felicitatem totius vitae positam esse reperiemus in cura operaque ejus potissimum magistri et praeceptoris, qui in caussa bona prudenter et moderate, verbis et exemplis, vel minima tractare sciat et, ut maxima inde fiant, efficere velit.
Lx his igitur quae praemonita sunt colligemus primum, ne cum puerulis sive inferiorum ordinum discipulis legatur aut attingatur quidquam, quod vel ipsa rei verbive turpitudine, vel sola specie, candori puerilis animi officere possit. Quod eo facilius vitabimus et, quac periculosa vel ambigua sint, segregabimus, quo magis confessum est, ut pauca tantum et


