4
moliuntur, aut qui, artis operibus et industriae, quae vocatur, indulgentes, quaestum factitant, ſdem nunc facere videmus, quod illos Francogalliae doctores, ut eadem illi doctrinae antiquae odia suscipiant, easdem dimicationes, nec solum jnutilem eam esse dicant, sed periculosam atque noxiam: nonne attenti fuerimus et ad rem accuratius perspiciendam parati? An moliuntur illi aliud quidquam, nisi ut civilem virtutem quamcunque, honestatis pietatisque in Deum sensum omnem extinguant, quo facilius ad consilia sua improba inermes trahere possint aequales, utque hominum vita, in utilitatem quaestumque faciendum detorta, sanctitate omni exuta, desinat esse divina? Suspectam profecto nos habeamus hanc armorum societatem et, ne literarum antiquarum in veram hominum salutem vim minoris justo faciamus, quamque solidis posuisse fundamentis putaverimus domum demoliamur, caveamus.
Eodem autem divino Christianae vitae et societatis animo, in puerorum pectoribus confirmato, sollicitaque interpretantis prudentia et fide prohibentur multa alia, quae discipu- lorum moribus inferre possint, damna, quibusque contraria sunt ea, quae educando et erudiendo consequi volumus nos: ut principem ament magistratusque lege constitutos vereantur; ut eandem sibi juris cum omnibus hominibus societatem esse statuant, eandem officiorum vicem; ut patriam, ut magni aliquid et praeclari, ita non summum vitae bonum esse existi- ment. Quibüs in rebus veteres Graecos et Romanos idem non sensisse atque nos, a quibus et sentiendi et judicandi et agendi ratione tantum discrepaverint, quis miretur? Nullam imperantium divina auctoritate sacratam potestatem agnoscunt illi; eadem omnium hominum inter se jura esse negant; vitam suam cunctaque vitae bona et studia ad libertatem publicam, ad magnitudinem et felicitatem imperii referentes, his omnia metiuntur; servitutem excusant vel adeo commendant; natura inferiorem viro esse censent mulierem; infantium recens natorum vitam et salutem potestatis paternae arbitrio relinquunt, laudant quam sibi quisque consciverit mortem; caedem caede ulcisci jubent; divina deniqne et humana jura pervertunt Quae quidem praecepta, depravato aetatis ingenio adjuta, quantam vim habitura esse arbitramur in puerorum animos qui, ad pejora quaeque procliviores, a recti bonique via adeo facile deflectant? An minus periculosa esse censemus ea, quam si veterum popu- lorum dii errare et peccare putantur, si summum vitae bonum esse statuunt voluptatem animorumque immortalitatem dubitant vel esse negant? Profecto nos non censemus; atqui tamen hoc loco pericula cum libris ipsis non tollimus, sed indignitate rei ipsius et atrocitate, sensu virtutis honestatisque puerorum animis innato vique Christianae legis divina firmato effici confidimus, ut ab peste illa custoditi, quid insit in illis honesti et praeclari, percipiant, nisi quis temere abutatur.
Quodsi, praemissis quae adhuc dicta sunt, literarum monumentis veterum Graecorum et Romanorum sua, quae per tot saecula obtinuerant, jura vindicavimus, si prudenter ac modeste eligenda esse statuimus ex hoc uberrimo virtutum thesauro, quae vera scholarum scholariumque commoda augere possint, qui tandem libri, quae librorum partes vel loci huc pertinent?
Primum eae librorum partes vel loci, qui tanquam maculae quaedam inspersac sunt in totum aliquod aliunde pulcherrimum atque perfectum, quae, si non extinctae fuerint, at certe minuendae et excusandac esse videntur et ita ordinandae, ut cum toto consentiant suo, ne deformitas ulla inde afferatur aut obscuritas; eae partes vel loci qui, ubi totum sincerum est, et honestum vel sequitur vel certe in, se admittit, rei natura vel genere dicendi eum quem inde speraveris fruetum irritum reddant vel impediant et imminuant,


