Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

bona adeo imminuunt et extenuant hi, ut non minus quam illi nocere existimentur, eaque castigandi emendandive ratio, a multo majori virorum eruditorum numero vituperata, vitetur aeque ac illorum ejiciendi ratio in scholis admittetur nunquam. Reliquum est igitur ut, quod a memoria patrum primisque hominum ad humanitatem informandorum initiis ad pueros erudiendos valuit tantum atque valebit, teneamus nos, et quod inde metui et noceri possit, id cautione sanemus et prudentia, et, quantum fieri possit, in utilitatem convertamus.

Sed priusquam, quid hoc loco quaeratur, accuratius cognoscamus et, qua potissimum ratione legendi sint libri librorumque partes et loci, statuamus, ut, damno quod inde inferri possit sarto, uberrimi ex iis ad juventutem efformandam fructus percipiantur, nec ingeni solum vires acuantur et corroborentur, sed augeatur etiam in puerorum animis honestatis et virtutis vis, utque pretiosa multorum seculorum hereditas, ex qua tanquam ex fonte mnexhausto omnis scholarum prosperitas, discipulorum virtus ac bonitas omnis manavit, ganctissime adhue custodita, maneat et aequalibus et posteris, neu, cum evaserit aetatis ejus, in qua vigeret industria et omnia in quaestu esse coepissent, turbulentissimas tempestates, nunc certaminibus aliunde conflatis victa cedat id priusquam statuamus, nonnulla prae- mittenda esse videntur, quibus disceptatis eo facilius, quo intendimus, perveniemus. Ani- madvertendum enim est primum quinam sint libri vel librorum partes vel loci de quibus hoc loco quaeratur, deinde quibus et a quibus legi oporteat.

Ac primum quidem si quaerimus de eorum quae legantur natura et indole, omnem totamque antiquitatis non christianae hereditatem aptam esse erudiendis pueris nostris nostrasque in scholas admittendam, dixerit nemo. Statutus est modus qui, peritissimorum virorum consilio et judicio et diuturna seculorum experientia spectatus atque fixus, sine summo educationis et institutionis publicae detrimento, excedi nequeat. Non illos hoc loco dico veterum scriptorum libros, qui difticultate rerum disserendive subtilitate ad puerorum intelligentiam non pertineant, aut qui peculiari argumenti natura orationisve indole ab llorum actate et caussa sint alieni; aut in quibus, actate posteriori conscriptis, tanta sint deterioris dicendi generis vestigia, ut non sint imitandi. Hos similesque libros nulla esse ad erudiendam juventutem utilitate, inter omnes convenit, nec quisquam, qui docendi munere religiose fungatur, in scholas inducere vel quasi intrudere volet, praesertim quum tanta sit librorum ad hanc rem utilissimorum abundantia. Quod enim in corporibus ese solet ut, qui non concocti sint cibi, non alant, sed onerent, idem necesse est fieri in mentibus, ut, quae non sint intellecta, non erudiant.

Quod idem existimandum est de illis libris vel partibus librorum qui, ab lasciviori ingenio petulantiaque aetatis, a virtute majorum degenerantis, profecti, puerilis animi vere- cundiam tenerumque decori sensum violent, quique sanctitatis illius expertes, qua meliores veteres scriptores plerique virtutis amorem incendere, non extinguere voluerint, rerum verborumve dedecore et obscoenitate libidinem quasi commendent et ad nequitiam pueros abducant. Quf enim nos, quibus doctrinae christianae divina exorta sit lux, in puerorum manus eos trademus libros, quos veteres illi ipsi qui, deteriori aetatis suae indole, opinionibus ab honestate alienis, rerum divinarum caligine et errore obcaecati, ad majorem dicendi et agendi licentiam quasi jure suo progressi fuerint, velut puerilium morum innocentiae peri- culosos, in scholas puerorumque manus admitti vetueriut? In eodem denique numero esse putatur, quidquid a veteribus scriptum et relictum est ita, ut, si non aperte libidinem excitet vel commendet turpitudinem, liberiori tamen dicendi genere id efficere videatur, intelli-