Aufsatz 
De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De antiquis scriptoribus in scholis caute legendis.

In veterum Graecorum Romanorumque scriptoribus praelegendis quod in scholis mihi maepe accidit, ut. si in quem locum incidissem, qui vel rebus vel verbis honestatis sensum pudoremque puerorum offendere videretur, dubitarem, totiusne libri vel partis alicujus utilitate relicta, loci unius odium atque discrimen omittendo vitarem, an, admissis ceteris. unum illum praetermitterem locum, an speciosa explicandi fraude innoxium redderem, an vera denique et sincera interpretatione magistri fidem a suspicione, a periculo puerorum animos tueri mallem: idem haud scio an aliis in munere scholastico collegis usu venerit. Quo loco quum variae quae ingrediendae sint viae suas habeant difficultates, minimaque agendi imprudentiä afferantur incommoda quae, semper mansura, in discrimen adducant teneros puerorum animos, et omnem quae in educandis pueris collocata fuerit operam perdant: hac in caussa, quid potissimum faciendum sit, diligentius circumspicere ac reputare non est alienum.

Quae quidem quaestio eo majus ad scholas bene instituendas momentum afferre videtur, quo magis hoc ipso tempore increbescit opinio periculorum, quae ex ⸗criptoribus Graecis et Romanis ad animos puerorum nostrorum venire possint, et a summis viris in utramque partem contenditur, et non exigua multorum auctoritate eorum librorum, qui per longam annorum seriem tantus pueritiae erudiendae quasi quidam thesaurus fuerunt, usus, si non arcetur a scholis nostris, at vehementissime oppugnatur. Itaque rei ipsius pondere et necessitate non invitatus, sed quasi coactus, virorum, qui in eodem munere mecum versantur, judicio nihil otiosi vel quasi puerile suscepisse puto, si in programmate, quod vice annua scribendum mihi obtigit, quaestionem hanc, quae ad prosperam puerorum in scholis publicis educandorum instituendorumque rationem maxime pertineat, sie attigi, ut magis, quid oporteat fieri, quoque id modo consequi optime possimus, ostendatur a me, quam praecipiatur, ut judicio et auctoritate doctissimorum virorum, qui mea cura adducti fuerint, et penes quos est ultima caussae sententia, quoad fieri possit, ad finem perducatur, via certe demonstretur qua, ad summam illam ex veterum scriptorum libris utilitatem discipulis nostris vindicandam, tutissime in posterum ingredi possimus.

Xucta sunt nostra aetate et vi orationis quasi exaggerata pericula quae ex legendis explicandisque ethnicorum, qui dicuntur, scriptorum libris innocentiae et integritati animorum puerilium cooriri possint, nec sine aserbitate quadam utrimque disceptatum est, et proposita vel potius praescripta sunt remedia quae, ut non prorsus repudianda, ita non temere admittenda esse videantur. Ejiciendas esse ex scholis christianis antiquitatis caecae scriptores quoscunque censent ali; alii castigatorum, quos dicunt, sive mutilorum potius librorum commendant rationem. Verum si illi, immortalibus ingenii humani monu- mentis illis ex schola ablatis, cuncta simul scholasticae doctrinae fundamenta labefactant ac evertuat, cumque ingenio ethnicae, quam metuunt, antiquitatis, una tollunt quidquid magni, quidquid divini eadem habet antiquitas, quae suam ad animos et ingenia puerorum doctrina et virtute excolenda vim per tot annorum spatia rerumque conversiones probavit: tanta illa

1