— 26—
gnoscenda esse, sed plenissimam perfectionem non omittendam. Nam plane ridiculum esse, si quis in, parvis rebus omnia faciat ut quam accuratissima et purissima habeat, maximarum vero summam et ac- curatissimam perfectionem non postulet. Ita ad res maximas, quarum etiam summa et perfectissima sci- entia esse debeat, quatuor virtutes referri videmus, nec obscure ideis ita annumerantur, ad quas per dialecticam tantum via patet. Nam quid intersit in- ter lineamenta prima virtutum earumque plenissi- mam perfectionem, ex uno hoc loco quem iam cita- bimus, intelligi satis potest. Cf. lib. VI. pag. 501. B.(Bekk. p. 305. 11.) Eneera, oluad, Arεορꝙꝓσαχρανμενο nuαν⁴ εᷣuνατ εοσισο νμνέειεν ν⁴ε s 20 ισσι dε— ad⁶ον ν* αν α ⁶ασονꝙα drra 2d oααra, ul* 1100 G Snvo τ⁴⁶‧‿ eνντ τονςσ eε/ʃ⁷ʃ σααρμασ. x. 4. Cf. ta- men lib. VII. pag. 517. D.(Bekk. p. 332. 5.) Eadem igitur via ad perfectissimam quatuor virtutum cogni- tionem pervenitur, qua ad extremum summae scien- tiae, idque ex sententiarum nexu perspicitur. Nam sen- tentiae ita cohaerent: Non solum ad summam scien- tiam via ista longiore pervenitur, sed eadem ista via pervenitur etiam ad rectam quatuor virtutum cogni- tionem. Ita sequitur eadem via, qua ad summam scientiam perveniatur, ad quam sola dialectica et per ideas perveniri potest, etiam ad verissimam naturae animi cognitionem perveniri. Non repetamus antea dicta, lector ipse facillime ea in memoriam revo- cabit.


