Aufsatz 
Quaestiones Platonicae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

satis accurate dicta esse et manca fufsse. Nam vi- deri saepe multis iam satis esse, nec amplius quae- rendum esse. Quod tamen vitium a custode urbis legumque, qui maiorem viam circuire, nec minus in discendo quam in corpore exercitando laborare de- beat, si ad extremum summae mximeue convenien- tis scientiae, quae est idea boni, pervenire velit, abesse debere existimat. Recte igitur ex his conelu- dere nobis videmur, longiorem istam viam recta ad summam scientiam perducere. Nam non est alia scientia qua ad summam scientlam perveniatur, nisi dialectica. Nec vero timemus, ne quis hunc locum de via quam nominare liceat praeparatoriam, intelli- gendum esse putet. Sed etiamsi res ita se haberet, tamen longiore ista via connexum eorum quae sunt, sive scientiam naturae intelligi non posse, vel inde perspicitur, quod ea neglecta idea boni cognosci non potest. Quod si vero longior haec via est dialectica s. idearum disciplina, eadem illa ad rectam etiam na- turae animi cognitionem pervenitur. Nam eadem est via, quae utroque ducit. Longior via ducit ad per- fectissimam quatuor virtutum cognitionem, ducit ad summam scientiam. Demonstravimus autem, quae via ad perfectissimam quatuor virtutum cognitionem ducat, eandem ducere ad rectam naturae animi cognitionem. Non haec, Glaucon inquit, maxima, sed etiam maius aliquid iustitia et iis quae diximus? Etiam maius, respondet Socrates, corumque ipsorum non lineamenta tantum prima, quod nunc factum sit, co-