—-— 12—
tius animall similis sit, quam qualis erat natura. Non dubitabis, opinor, hunc locum de simplici natura animi intelligendum esse, sed nec id te fugere velim, quum ita, pro hac nostra considerandi ratione, tan- quam vera probentur, quae antea de triplici natura animi dicta erant, non requiri certiora eius rei argu- menta. Sed apertiora adhuc habebimus.
Spectare nos oportet, Plato inquit, philosophiam elus, et cogitare quae prehendat et quibuscum ver- sari appetat— ideas innuens— ut necessitudine coniunctus eum divino et immortali et sempiterno, et qualis faturus sit, si totus secutus ea ab hoc im- petu auferretur ex hoc mari in quo nunc sit, refra- ctis lapidibus atque ostreis, quae nunc ei, terram pasto, terrena et lapidosa multa et fera inhaereant cumque eo concreverint, a beatis quae vocentur epu- lationibus. Consideranda igitur philosophia animi et respioiendo idearum facultatem Quae ei inest, ad veram de animo sententiam pervenitur. Hae sunt longiores viae quas supra ingrediendas esse monuit, si ad veram animi cognitionem pervenire velimus. Quid autem, quaeso, relinquitur in animo, si philosophi- cam eius facultatem, qua in ideis cognoscendis ver- satur, consideramus, si alia praeterea omnia ab eo separantur, nisi sola ratio? ita ut simplicem eius esse naturam hinc concludi debeat.
Id etiam sibi velle videntur sequentia: tum vi- dere aliquem veram animi speciem num multiformis


