— 11—
quod hominis, leonis aliarumque plurimarum tam fe- rocium quam mansuetarum bestiarum naturam in se conclusam teneat, hominisque figuram et speciem ex- terno habitu referatM. 4. 1,
Jam ea audiamus quae sequuntur; Si quis, Plato inquit, reperire velit, qualis revera sit animus, eum non considerare debere corporis societate aliisque malis corruptum et contaminatum, quomodo nos nunc eum consideramus, sed considerandum potius esse, qualis futurus sit purus factus, exuta scilicet leonis aliarumque bestiarum natura; nam multo pulcriorem eum tum appariturum esse. Quae quonam alio modo explicari possint, nisi de animi natura simplici atque una, non habemus.
Mox pergit Plato: Nune vera Lurlaun dici de animo, gqualis nund esse pideatur— quae verba in- telligenda sunt de viis, quibus nunquam ad verum perveniri posse Plato supra dixerat, lib. IV. pag. 435. D., quoniam hominis animus ita consideretur, non qualis revera sit, sed qualis nunc esse videatur — sed considerare nos eum ita, ut pristinam eius naturam non facile contueri possimus, ob innumera mala quae aut extrinsecus ei inhaereant, aut veterem Propriamque eius naturam corruperint, quemadmodum ii, qui marinum Glaucum viderent, non faeile pristi- nam eius naturam contuerentur, quoniam gorporis membra quae antea habuerit vel comminuta sint, vel contritan, vel omni modo contaminata, ut cuivis po-


