◻
— 10—
varietatem, dissimilitudinem, diversitatem. Opposita sunt haec iis quae lib. IV. pag. 435. sqq. de animi natura dicta et explicata fuerant. Nam ei loco in republica soli propositum est, animi naturam faculta- tesque indagare, et argumentis omnia probare. Quae- cunque aliis in locis ea de re commemorantur, aut plane consentiunt, et expressa quodammodo atque efficta sunt ad corum imaginem, aut in transcursu tantum monentur. Dicta autem haec nobis esse eum in finem putes, ne quis hunc locum ad librum tan- tum IX. pag. 588. B. sqq. referendum esse existimet. Si vero ita locum accipis, quid sequitur 2 Simpli- cem iudicabis Platoni visam esse animi naturam! Augetur huius sententiae verisimilitudo his ver- bis: Non facile esse ut sempiternum sit compositum ex multis, neque pulcerrima utens compositione, qua- lis nunc visas sit animus. Negare videtur Plato ex multis compositam esse animi naturam, certe diceit, eam compositionem quae modo proposita sit, non pulcerrimam esse, et a vera animi natura alienam. Respicitur etiam his verbis ad ea, quae de triplici animi natura lib. IV. pag. 435. sqd. exposita fuerant, constanti ex diversis plane sibique adeo contrariis facultatibus, ratione, audacia, cupiditate. Lege illum locum et vide etiam animi imaginem, secundum hanc eius in tres partes distributionem effictam, haud sane contrariam sententiae nostrae, libro IX. pag. 588. sqq. Ibi enim Plato animum nostrum animali assimilat,


