Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

credam. In priore enim carminis parte poeta, quae ipse sentit, raro aperit atque versibus immiscet, at opere crescente saepius seutentias suas in medium profert ira contra dominationem Cae- sarum et amore libertatis exardescente et ad Pompeji paries aperte animo inclinato. Nam quamquam primo libro bellum civile eam ob causam reipublicae saluti fuisse dixerat, quod Neroni viam fecisset 66), sub finem libri quarti eum ipsum Neronem et Caesa- ream progeniem Curiong minorem esse censet,(qui quidem venali lingua fuerat et res divinas humanasque polluerat 67 ⁶s), quum Curio Romam vendidisset, illi autem emissent 69) Quem locum cum antecedente parte carminis nullo modo conciliare poteris, nisi con- versionem animi Lucani eo momento jam factam esse concesseris. Tum idem, qui initio carminis, uter justior arma tulisset, ignora- bat, Pompejanorum gladios jure esse strictosneque licere tot fasces castra vocari, quo tempore quintum librum composuit, jam

v

66) Quod si non aliam venturo fata Neroni, Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire Tonanti Non nisi saevorum potuit post bella gigantum: Jam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa nefasque Hac mercede placent: diros Pharsalia campos Impleat: sqd. cf. Ph. I, 33 sqd. 67) Hos jam mota ducis, vicinaque signa petentis Audax venali comitatur Curio lingua: Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus et armatos plebi miscere potentis. cf. Ph. I, 268 271. 68) Nec solum studiis civilibus arma petebat, Privatae sed bella dabat Juba concitus irae. Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunitia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit. IV, 687 692.

69) Jus licet in jugulos nostros sibi fecerit ense Sulla potens, Mariusque ferox et Cinna eruentus, Caesareaeque domus series: cui tanta potestas Concessa est? emere omnes, hic vendidit urbem. cf. Ph. IV,

821 824.

2