18
res notior est, quam quae narretur 6²), quanta laudem Vultejum cohortemque effert.„Nullam“ inquit, majore locuta est.
„Ore ratem lotum discurrens fama per orbem“ 63). Qua- cum descriptione conferas velim, qua ratione postea Scaevae, for- tissimi viri, facinus narratum sit. Is enim propter eximiam, ne dicam incredibilem fortitudinem non modo non laudatur, sed etiam deploratur, quod tanta virtute dominum patriae paraverit neque contra exteras gentes dimicaverit 64). Quanta igitur dissensio inter eas narrationes sit, pluribus explicare et ostendere supervacaneum est. Eo ipso igitur tempore, quo Lucanus quartum librum Phar- saliae composuit, mutationem quandam studii et voluntatis in eo factam esse crediderim, quae a quo versu initium ceperit, si quis demonstrare studeat, summae dementiae sit. Sed quum extrema pars libri quarti ab initio carminis valde distet, tempore interce- dente eas res accidisse necesse est, quibus animus Lucani prorsus est commulatus.
Constat autem Lucanum revocatum Athenis a Nerone et in cohortem amicorum receptum et quaestura ornatum, non diu in gratia Caesaris permansisse Nam quum Lucanus Neronem sibi inimicum reddidisset, de qua re postea latius disseremus, is quippe qui alienas laudes molestissimo animo ferret et ipse gloriam poetae affectaret, poeiae arle sua et causarum actionibus interdixit. Quo factum est, ut Lucanus animo irato et infenso imperatorem, cui initio totus erat deditus, non solum acriter perstringeret, sed ad extremum conjurationi Pisonianae interesset 6s). Hanc ipsam com- mutationem vitae et animi in Pharsalia ut in speculo cerni posse
62) Non eadem belli totum fortuna per orbem
Constitit: in partes aliquid sed Caesaris ausa est,
Qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonas
Et tepidum in mollis Zephyros excurrit Jadar.
Illic bellaci confisus sqq.— cf. Ph. IV, 402 usque ad vers. 581. 63) cf. Ph. IV, 573— 574. 64) Infelix quanta dominum virtute parasti!— cf. Ph. VI, 262. 65) cf. Vitarum M. Annaei Lucani a C. F. Webero collectarum part.
I—III.


