17
bellum justum, Caesarem autem bellum impium nefastumque Ca- tilinae more gerere dicit, de libertate tuenda ne verbum quidem facit. 5s). Quod si Lucanus jam eo tempore, quo illum ad milites orationem habentem faciebat, eundem vindicem et tutorem liber- tatis putasset, Pompejus apertis verbis hoc ipsum dixisset, prae- texta libertate optimo adjumento animorum excitandorum usus. Neque in Hispania milites utriusque exercitus(Caesaris et Pom- peji dico) pro libertate pugnari putaverunt, nam quum inter eos convenisset, ut pax restitueretur, alii alios vituperaverunt, quod pro ducum gloria et ambitione, a quibus leges patriae essent ruptae, dimicarent ³*). Lucanum autem eo tempore, quo caede a Petrejo facta Caesarem ducem melioris causae factum esse seripsit, jam rebus Pompeji favisse nemini persuadebitur 60). Neque ami- cior rebus Magni fuit, quum orationem Laelii primipili, qui ad omne scelus patrandum jussu Caesaris se esse paratissimum dixerat, non vituperaret 6¹); postea quidem occasionem de tali re sententiae suae proferendae non neglexit, id quod exemplum Vulteji probat. Ubi enim Vulieji ejusque cohortis eximiam virtutem canit, quae
58) O scelerum ultores, melioraque signa secuti O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, votis deposcite pugnam etc. cf. Ph. II, a vers. 530 sqq. 59) Arma rigant lacrymis, singultibus oscula rumpunt: Et quamvis nullo maculatus sanguine miles Quuae potuit fecisse, timet. Quid pectora pulsas? cf. Ph. IV, 180 sqq. 6⁰0) Hoc siquidem solo civilis crimine belli Dux caussae melioris eris.— cf. Ph. IV, 258— 259, 61) summi tum munera pili . Laelius emeritique gerens insignia doni Servati civis referentem praemia quercum. Si licet, exclamat, Romani maxime rector Nominis et jus est veras expromere voces; Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires Conquerimur. deeratne tibi ſiducia nostri? sdd.— et. Ph. I, 356 sqd. 8 2


