Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

conſici Romaque felix et sui juris esse potuit nisi Pompejus ipse nimis anxius, ne strages caedesque civium immanior feerit, furorem atque ferrum suorum continuisset 56). Neque minus eam ob causam Pompejus Lucano dignus videtur qui praedicetur, quod hortantes suos ut Iialiam peteret, repulerit 57).

Accedit quod Pompejus in priore parte nunquam tamquam vindex libertatis depingitur. Nam ubi apud milites concionabun- dus, ut animos eorum ad virtutem incendat, quum re senatus jussu

56) Transierat primi Caesar munimina valli Cum super e totis immisit collibus agmen, Effuditque acies obseptum Magnus in hostem Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas Egerit, et torrens in campos defluit Aetne: Caesaris ut miles glomerato pulvere victus Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris Hostibus occurrit fugiens, inque ipsa pavendo Fata ruit. totus mitti civilibus armis Usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentis Dux tenuit gladios. felix ac libera, legum Roma fores, jurisque tui, vicisset in illo Si tibi Sulla loco. dolet, heu! semperque dolebit, Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum Cum genero pugnasse pio. pro, tristia fata! cf. Ph. VI,

a v. 290305.

57) Numquam me Caesaris, inquit, Exemplo reddam patriae, numquamque videbit Me, nisi dimisso redeuntem milite, Roma. Hesperien potui, motu surgente, tenere, Si vellem patriis aciem committere templis, Ac medio pugnare foro. dum bella relegem, Extremum Scythici transcendam frigoris orbem, Ardentisque plagas. victor tibi, Roma quietem Eripiam, qui ne premerent te praelia, fugi? Ah potius, bello ne quid patiaris in isto. Te Caesar putet esse suam. Sic fatus, in ortus Phoebeos convertit iter, terraeque secutus Devia qua vastos aperit Candavia saltus, Contigit Emathiam, bello quam fata parabant cf. Ph VI,

319 329.