Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

perfidiam acerbe reprehenditur et Caesarem, cujus causa num melior Pompejo esset poeta se antea scire negaverathoc solo crimine belli civilis ducem melioris causae factum esse legimus ³²). Quocum narrationis genere quum posteriorem partem carminis com- paraveris, maximam diversitatem inter eas partes esse te non fagiet. Idem enim Lucanus, cuiscelera ipsa nefasque mercede dominationis Caesarum conditae placuerant ³³), postea ut miserae terrae bellis civilibus eriperentur cupit ³). Tum in priore parte Pharsaliae Pompejus talis qualis fuit depingitur vitiis atque erro- ribus neque tectis neque excusatis. Sed quum posteriore tempore poeta Pompejo partes tutandae libertatis tribuere vellet, macula quaeque aut excusari aut celari debebat ltaque postquam Pom- pejum, copiis suis fusis fugatisque ex acie cessisse audivimus, eundem eam ob causam mortem sibi sua manu non conscivisse legimus, quia timuisset, ne miles strato corpore Magni non fugeret, sed se supra corpus ducis ab hostibus occidi pateretur 5s). Quo quid magis vanum excogitari potest? An eos milites, qui ignavi signis Pompeji relictis terga verterant, tanto amore ducis inflam- matos fuisse existimabimus, ut Pompejo mortuo superstites esse nollent? Sed rem ita narratam esse apparet, ne Pompejus ea macula, quod turpem vitam honestae morti praetulerit, adspergatur.

Alio quoque loco idem ob humanitatem et clementiam laudi- bus effertur, ubi Caesar obseptus in manus hostium incidisse tra- ditur. Hoc temporis momento Caesarianorum clade bellum civile

) Hoc siquidem solo civilis crimine belli Dux caussae melioris eris. cf. Ph. IV, 258 259. 53) Jam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa nefasque Hac mercede placent: diros Pharsalia campos

Impleat: et Poeni saturentur sanguine manes. cf. Ph. I, 87-89. 54) Et miseras bellis civilibus eripe terras. cf. Ph. IV, 120. 55⁵) nec deerat robur in enses

Ire duci, juguloque pati, vel pectore letum: Sed timuit strato miles ne corpore Magni

Non fugeret, supraque ducem procumberet orbis. cf. Ph. VII, 669 672.