14
carminis maxime inter se distantes confuderit, qua de causa huic judicio snbscribere non ausim. Nam in priore parte Pharsaliae locos, quibus res a Pompejo gestae laudentur, non inveni, at vero multos quibus gloria illius ducis non modo non augeatur, sed etiam minuatur. Legimus enim Magnum potius famae petitorem quam reipublicae propugnatorem fuisse ¹⁸); trepido agmine Roma exiisse ¹9); furtiva fuga Brundisio excessisse ⁵⁰); militibus per ad- ventum Caesaris perterritis metum sensisse 51). Tum tribunos plebis ex urbe a Pompejanis esse pulsos poeta neque laudat ne- que excusat, at Fortunam, ut Caesari speciosae causae ad bellum gerendum essent, laborasse dicit. Deinde Petrejus quum animos militum suorum et Caesarianorum esse reconciliatos foedusque inter eos ictum iri cognovisset, propter impetum, quem in Caesarianos somno oppressos fecerat, non modo non laudatur sed ob hanc
unpartheiischen Beurtheiler erscheint. Wie er Cäsarn kennt, ist er ein entschiedener Feind der Freiheit, ein eigennütziger Eroberer und ein verschmitzter Gewalträuber.— ef. Sulzer V. p. 352 sqq.
48) alter vergentibus annis
In senium, longoque togae tranquillior usu
Dedidicit jam pace ducem: famaeque petitor
Multa dare in volgus: totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
Nec reparare novas vires, multumque priori
Credere fortunae. stat magni nominis umbra.— cf. Ph. I,
129— 135.
49) Interea trepido discedens agmine Magnus,
Mocenia Dardanii tenuit Campana coloni.— cf. Ph. II, 392— 398. 5⁰) ut tempora tandem
Furtivae placuere fugae: ne litora clamor
Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas,
Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas
Praecepit sociis.— cf. Ph. II, 687— 691.
51) Verba ducis nullo partes clamore sequuntur, Nec matura petunt promissae classica pugnae. Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri Signa, nec in tanti discrimina mittere Martis Jam victum fama non visi Caesaris agmen.— ef. Ph. II,
596— 600.


