Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

intellexerat7⁰). Jam commemoravimus Scaevae virtutem, quam Lucanus animo non mutato non vituperasset, acerbissime repre- hendi et libro sexto Caesare victo Romam liberam et felicem fieri potuisse legimus). Si enim Sulla tum victoriam reportasset, id est si Pompejus in utenda victoria eadem qua Sulla contra Ma- rianos inhumanitate et crudelitate fuisset, Caesaris exercitus ab hostibus interceptus prorsus interiisset. Quod si factum esset, Pompejus, quem quidem antea imperii cupidine motum bellum suscepisse cognovimus, fortasse pristinam libertatem Romae resti- tuisset Heu, fallacem spem! Quo proprius poeta ad pugnam Pharsalicam describendam accedit, eo majore amore et misericor- dia, ni fallor, causae Pompejanae et ipsius Pompeji captus esse videtur, id quod maxime iis versibus elucet, quos in libro septimo legimus 72), quibus Pompeji et Romae sortes intimo vinculo inter se conjunctae describuntur et matronae, si Pompejus in Iialia e vita cessisset, mortuum iisdem honoribus affecturae fuisse dicun- tur, quibus quondam Brutus vindex libertatis ornatus erat. Adde quod post pugnam Pharsalicam partes Pompejanae res Romanae

70) Nam quis castra vocet strictas tot jure secures Tot fasces? docuit populos venerabilis ordo Non Magni partes, sed Magnum in parlibus esse. ef. Ph. V, 1214. ) felix ac libera, legum

Roma fores jurisque tui, vicisset in illo

Si tibi Sulla loco. dolet, heu! semperque dolebit

Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum

Gum genero pugnasse pio. cf. Ph. VI, 301 305. 7²2) Donassent utinam superi, patriaeque tibique

Unum, Magne, diem, quo fati certus uterque

Extremum tanti fructum raperetis amoris.

Tu velut Ausonia vadis moriturus in urbe: 1

IIla rati semper de te sibi conscia voti

Hoc scelus haud umquam fatis debere putavit,

Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.

Te mixto flesset luctu juvenisque senexque

Injussusque puer: lacerasset, crine soluto,

Pectora femineum ceu Bruti funere volgus.

Nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui