12
agere an castra Pompeji sequi et civili interesse bello praestet. Brutus enim Pompejum minime libertatis propugnatorem ralus omne bellum inter cives Romanos gestum impium nefastumque ducit, ad quod gerendum ne unus quidem honesta causa motus accesserit 38). Quicunque igitur huic bello interfuerit, eum ita nocentem ſieri putat, ut sine armis tranquilla otia agere et bello confecto victori libertatem oppressuro se hostem praebere multo praestare sibi videatur ³9 4⁰0). Praeterea et Caesar et Pompejus a Bruto vere Romano„duces scelerum“ et Pompejus„dux privatus“ nominatur 41— 4²), qui sibi, non pro libertate communi pugnet, et cujus sub juga senatus proceresque iverint 4³). Cui quaerenti Cato, quamquam summum nefas civilia bella esse 44) neque se dubitare dicit, quin futurum sit, ut Pompejus Caesare victo imperium to- tius mundi affectet 45), tamen se a Pompeji partibus staturum esse declarat, ne(quod jam supra commemoratum est) ille„sibi se vicisse“ putet. Catonem autem si Pompejum vere tutorem liber- tatis romanae existimasset, prorsus aliis verbis, quibus animum
38) Quemque suae rapiunt scelerata in praelia causae:; Hos polluta domus, sqd.— cf. Ph. II, 251 sqq. 39) melius tranquilla sine armis
Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.— cf. Ph. II, 266— 268. 4⁰) quod si pro legibus arma Ferre juvat patriis, libertatemque tueri: Nunc neque Pompeji Brutum, nec Caesaris hostem, Post bellum victoris habes— II, 281— 284.
41) An placuit, ducibus scelerum, populique furentis Cladibus immixtum, civile absolvere bellum?— cf. Ph. II, 249— 250. 42) pars magna senatus,
Et duce privato gesturus praelia consul
Sollicitant, proceresque alii, quibus adde Catonem
Sub juga Pompeji;— II, 277— 280. 43) cf. Ph. II, 278. 44) Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur.— cf. Ph II, 286. 45) nec si fortuna favebit,
Hunc quoque totius sibi jus promittere mundi
Non bene compertum est.— cf. Ph. II, 320— 322.


