Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

quidem de bello, quod inter Caesarem et Pompejum gerebatur, alio modo quam de bello inter Marianos et Sullanos, quod om- nium pessimum erat, judicavit; lugebat enim calamitates et clades reipublicae imminentes a Jove poscens, ututrasque simul partis- que ducisque, dum nondum meruissent, feriret ³³).Revoces quo- que in memoriam verba illius matronae Romanae, quae, dum for- tuna ducum dubia pendeat, plangendi tempus esse dicit, ubi alter, sive Pompejus sive Caesar superior discesserit, gaudendum esse ³⁴). Neque vero plebs ignorat, cujus rei gratia certetur, nam in libro secundo legitur: Tantone novorum

Proventu scelerum quaerunt, uter imperet urbi?

Viw tanti fuerat civilia bella movere

Ut neuter ³⁵).

Quin etiam sunt, qui neque Caesarem neque Pompejum con- tentum fore, quo Sulla contentus fuerit, qui partibus adversariorum exstinctis imperio se abdicaverit, sed alterum altero victo regis partes esse acturum putent ³6). Itaque nemo invenitur, qui Pom- peji causam laudet aut libertatis defendendae causa calamitates facile esse ferendas censeat, imo vero ne Pompejus quidem, ubi ad milites concionabundus se justum bellum gerere dicit, de li- bertate tuenda verba facit 37). Audiamus, quid Brutus vere stu- diosus hbertatis de bello inter Caesarem et Pompejum orto sen- tiat, quo loco Catonem adit quaerens, utrum pacem iueri et otia

33) Saeve parens, utrasque simul partisque ducisque, Dum nondum meruere, feri. cf. Ph. II, 59 60. 34) Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,

Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis: nunc flere potestas, Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter, Gaudendum est. cf. Ph. II, 38 42.

35) cf. Ph. II, 61 63.

36) neuter civilia bella moveret, Contentus, quo Sulla fuit. ecf Ph. II, 231. 232. 37) O scelerum ultores, melioraque signa secuti,

O vere Romana manus sqq. cf. Ph. II, 531 sqq.