Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

dat neque unquam Pompejum sequi idem esse ac libertatem tueri dicit: quod si credidisset, procul dubio id apertissime saepissime- que expressisset. Et ne Catonis quidem verbis, ut de ea sen- tentia desistam, movebor. Qui quum se nomen et inanem umbram libertatis usque ad mortem prosecuturum dixisset, in extrema ora- tione Brutum, ut publica signa et Pompejum ducem sequatur, mo- net. Nonne igitur res Pompejanas et libertatem idem esse poeta censet? Hoc quidem non adducor ut credam. Cato enim toto orbe terrarum vehementissime moto se otia agere posse negans ab alterius ducis partibus standum esse affirmat. Se ipsum Pom- peji signa secuturum esse dicit non eam ob causam, quod illi libertatem defendere et restituere in animo sit, sed ne Pompejus, qui ambitione ductus victoria parta regnum affectaturus sit, Sibi se vicisse putet ³⁰). Mihi quidem Cato ea de causa hostibus Caesaris favisse videtur, quod libertati reipublicae tantum peri- culum a Pompejo non imminere quanlum a Caesare putaret. IIle enim priore quidem iempore plebi, posteriore autem optimatibus deditus se senatui obedire simulaverat; Caesar autem quid eona- turus esset, spretis legibus patriae quum Rubiconem transgressus contra Romam duxisset, jam ostenderat. Praeterea multis occa- sionibus Pompeji ut vindicis libertatis celebrandi Lucanum uti po- tuisse apertum est; velut quo loco eum optimatesque Roma ex- cessisse et postea Italia exiisse narrat 31 32). Ne populus Romanus

Hinc rapti pretio fasces, sectorque favoris Ipse sui populus, fatalisque ambitus urbi, Annua venali referens certamina Campo: Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus,

Et concussa fides, et multis utile bellum. cf. Ph. I, 158 182. 3⁰) ideo me milite vincat Ne sibi se vicisse putet. cf. Ph II, 322 323. 31) sic quisque pavendo

Dat vires famae: nulloque auctore malorum

Quae finxere timent. nec solum volgus inani

Percussum terrore pavet: sed curia, et ipsi

Sedibus exsiluere patres, invisaque belli

Consulibus fugiens mandat decreta senatus. cf. Ph. I, 485 59q. 32) cf. finem libr. III.