Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

licere summis rebus diu stare legimus. Quas quidem causas recte a poeta nominatas ab historico quoque scriptore comprobari putem. Nonne res publicas, quum diu floruerint et opes in sum- mum fastigium venerint, moribus civium corruptis stare diutius non posse, sed ad perniciem delabi et sub dominationem hominum ambitiosorum venire videmus? Quum igitur Caesar et Pompe- jus iisdem causis moti et ambitione stimulati ²⁵), quae secundi loci impatiens 26). Crasso mortuoconcordicam discordem rupe- rat 27), bellum movissent: uter justior arma tulerit Lucanus se nescire jure dicit 28). At neque Caesaris neque Pompeji sola cupiditate imperii Romam interiisse non ignorat, sed Romano- rum avaritia, luxuria, spreta frugalitate,letali ambitu urbis, studio rerum novarum ²⁹). Minime igitur partes Pompeji lau-

25) cf. Ph. I, 120. stimulos dedit aemula virtus. 26) te jam series, ususque laborum Erigit, impatiensque loci fortuna secundi. cf. Ph. I, 123 124.

27) Temporis angusti mansit concordia discors, cf. Ph. I, 98.

28) cf. Ph. I, 126 ete.

29) Haec ducibus causae suberant, sed publica beli Semina, quae populos semper mersere potentis. Namque ut opes mundo nimias fortuna subacto Intulit et rebus mores cessere secundis,

Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae:

Non auro, tectisve modus: mensasque prioris Aspernata fames: cultus gestare decoros

Vix nuribus, rapuere mares: fecunda virorum Paupertas fugitur, totoque arcessitur orbe,

Quo gens quaeque perit. tum longos jungere finis Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones

Laxa sub ignotis extendere rura colonis.

Non erat is populus, quem pax tranquilla juvaret Quem sua libertas inmotis pasceret armis.

Inde irae faciles, et, quod suasisset egestas

Vile nefas, magnumque decus ferroque petendum, Plus patria potuisse sua: mensuraque juris

Vis erat: hinc leges et plebiscita coactae, Et cum consulibus turbantes jura tribuni;