8
„mihi esse videtur quam certamen inter libertatem atque do- „minationem, ita ut illa pereat; certamen inter rempublicam atque imperium unius, inter cives ſuturumque imperatorem“ ²1.) Quod consilium num pari modo in omnibus partibus carminis elu- ceat, vir doctissimus in dubio reliquit. Legenti mihi Pharsaliam maxima inaequalitas rationis, qua Lucanus diversas partes belli civilis cecinerit, conspicua esse videbatur, id quod jam alii aliqua quidem ex parte observarunt ²2— 2³). Nam in priore parte carminis, quae librum primum, secundum, tertium prioremque partem libri quarti complectitur, eodem modo quo scriptor historicus res gestas narravit, suo judicio prorsus represso vel rarissime immixto. Bel- lum igitur civile, quod inter Caesarem et Pompejum exarserat, num pro certamine inter libertatem et dominationem unius habu- erit, nullo loco prioris partis elucet. Legimus quidem in primo libro 2¹4), Romam multum bellis civilibus debere,„quod res Ne- roni acta sit“ sed h. l. non de ratione vel consilio, quo bel- lum gestum est, agitur sed exitus, quem bellum habuit, quum Neronis dominatio inde orta sit, felix praedicatur. Ubi autem causae commemorantur, quibus scelus belli civilis ortum et pax orbi terrarum excussa sit„seriem fatorum invidam fuisse neque
21) cf. Weber Tom. II. 575.
22) Quam ob rem mihi persuasum est, Lucani mentem voluntatemque, minus quod Caesarem quam quod Neronem attinet, inter scribendum im- mutatam esse. Id non modo auctor vitae Lucani ex commentario antiquis- simo, sed etiam Pharsalia ipsa comprobare videtur. Etenim negari non potest, magnum esse discrimen inter priores tres libros et septem reliquos, sive verba limatumque dicendi genus, sive animum atque sensa poetae spectes. cf. Weber Tom. II. 585. 23) Es zeigt sich nemlich in den einzelnen Theilen dieses offenbar unvollendelen Gedichts ein grosser Unlerschied, sowohl in der Sprache und in den einzelnen Ausdrücken, als in der Gesinnung des Dichters und seinen polilischen Ansichten.— Pergl. auch Martyni-Laguna in einer Note zu Anfang der Pharsalia. Aus dieser Sinnesänderung des Dichters während der Adbfassung seines Ge- dichts erhalten manche Stellen erst ihre Erklärung und Bedeulung wie z. H. I, 34— 66; I, 121— 126. cf. Bühr Tom. I. 244, 247, Anm. 11.
24) Multum Roma tamen debet civilibus armis,
Quod tibi res acta est.— cf. Ph. I 44 sdq.


