7
tali carmine composito nos docere, quod saepissime historia om- nium populorum jam probavit. Praeterea quo loco Lucanus Pom- pejum leges defendere voluisse dicit? cur, si id voluisset, illud senatus consultum:„dent operam consules, praetores, tribuni ple- „bis, quique consulares sunt ad urbem, ne quid res publica de- „trimenti capiat“, non commemoravit, ut Pompejus justus ac le- gitimus defensor legum appareret? Quomodo autem poeta, si Pompejum vere legum defensorem existimasset, se nescire, uter ju- stior arma tulisset, dicere potuerit, me ipsum nescere conſiteor 16— ¹8). Sed Kaestnerus me monet, ut quae de Pharsaliae summo fine putet, proferam 1⁰).„Poeta“, inquit,„carminis epici materiem „anquirens bella civilia propterea sumsit sibi canenda, quod „kum pingendis illa rebus gravissimis, nimirum horrendis rei- „publicae potentissimae fatis, gestisque virorum insignium re- „bus mawximis, tum ipsius animo, priscae desiderio libertatis „pleno, sensus suos prodendi praebitura esse occasionem lucu- „lentam, iis vero qui lecturi essent pro hominum detatis suae zet ingenio et rebus, cognitu jucundissima fore confidebat satis „certo“ ²⁰). Ubi autem in Lucano„illud priscae libertatis desi- derium“ fuerit, quum Neronem summis laudibus praedicans eum ipsum sibi jam numen esse dixerit, non liquet. Exstremo quidem tempore vitae poetam libertatis amore exarsisse postea probare conabimur, sed tum materiem epici carminis jam diu elegerat. Ea igitur, quae Weberus de summo fine Pharsaliae protulit nobis accuratius examinanda erunt.„Is“(finis) inquit,„non alius
16) cf. Leloup de poesi epica et de Pharsalia Lucani disput. philol. Trier. 1827. pag 11. 17) Decurritur ad illud extremum atque ultimum sena- tus consultum, quo, nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis, latorum audacia nunquam ante discessum est; dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique consulares sunt ad urbem, ne quid respublica detrimenti capiat.— Caesar bell. civile. I. c. 5.— 18) quis justius induit arma, Scire nefas: magno se judice quisque tuetur. ef. Phars. I. 126 etc.
19) cf. Kaestneri quaestionum in Lucani Pharsaliam part quatuor. Guben. 1824, 1825, 1827, 1829.
20) cf. Kaestn. part. I. p. 11.


