Aufsatz 
De Lucani Pharsalia / von August Preime
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

germano quidem poeta pluribus verbis disserere ab hoc loco alie- num est, at Lucani vitia, quum de laudibus jam supra verba fe- cerim, non erunt praetereunda. Sunt autem vitia ejus eadem, in quae juventus incurrere solet: saepius enim justum modum in ver- sibus componendis egressus nimiae in describendis rebus ubertati nimioque in iis rebus, quae minoris momenti sunt, commorandi studio inservit eoque impedit, ne rerum gestarum narratio celerius procedat: quae ubertas Iquamvis in nonnullis eorum ipsorum lo- corum veram poesin inesse proſitear]?) si modice recisa esset, summa rei clarius effulsisset. Tum quod poeta narrationes quas- dam carmini immiscuit aut verbosius, quam necesse erat, expo- suit, quae quidem cum ipso consilio belli civilis canendi minime aut vix cohaerentes nihil nisi optimam occasionem doctrinae osten- dendae praebebant, jure erit vituperandus ¹⁰). Praeterea eisi mul- tum abest, ut eandem veritatem, quam ab historico scriptore ex- spectamus, a poeta historico desideremus, tamen ne in vitium rerum monstruosarum describendarum irruat, ei cavendum est, quod vitium Lucanus neque quo loco de cadaveribus a Sulla in Tiberim projectis neque ubi de Scaevae et Massiliensium miris facinoribus narrat, evitavit 11 ¹²).

At si Lucano melior atque benignior sors tempus ad carmen absolvendum et perpoliendum dedisset, Pharsalia multis locis aut ejectis aut mutatis ita fortasse correcta esset, ut omnes partes arctius inter se cohaererent, et quae inaequalia parumque inter se apta in singulis libris esse videntur, magis inter se concinerent.

Quaerentes quod consilium Lucanus in carmine scribendo se- cutus sit, maximam diversitatem sententiarum invenimus. Sed quum jam Jacobsius, vir in omni judicio elegantissimus, Duschii

9) cf. extremam partem libri tertii, libr. IX. v. 761 838, alios locos.

10) ef. Phars. V. 392 etc. VI, 333 412. VI, 570 830. IX, 411 480. X, 172331.

11) cf. Ph III, in extr. parte. IV, 50 sqq VI, 144 sqd. 12) Notum est, omnibus Poëtis morem esse, ubi praelia et varias in istis caedes descri- punt et q. s. Burmannus in praefatione.