4
non eodem modo quo Virgilius aut Homerus rebus immiscuerit, vituperant, qui quidem mores et sententias hominum Lucano aequa- lium valde ab illis antiquissimis distare non vidisse videntur. Prae- terea quum qualis pPoeta Lucanus fuerit judicabis, adolescentem eum jam periisse ne omittas; eum autem natum annos viginti quinque, menses quinque, dies viginti septem periisse Weberus docet s8). Nam ut de novo vino fervore nondum sedato vix recte judices, ita de poeta, qui quum juvenis esset, diem supremum uno carmine eoque imperfecto posteritati relicto obiit, certum ju- dicium ferri non potest. Quo major enim copia carminum est, quae a poeta posteris relicta sunt, eo plura auxilia nobis ad in- genium ejus cognoscendum et ad facultates animi recte aesti- mandas esse apparet. Sophocles igitur vel Horatius vel Schillerus quales fuerint, satis constat, quum multis carminibus absolutis, quibus conſiciendis atque perpoliendis extremam manum imposue- rant, mortui sint. Sed si Schillerus jam anno 1781 decessisset, illa una fabula relicta, quam in academia versans scribere coe- perat, quin eadem opinionum dissensio oriretur, fieri non potuit. Nam ut magnae virtutes, ita gravia vitia in utriusque poetae(Lu- canum et Schillerum dico) operibus juvenilibus inveniuntur. De
Kaum wird man einen Dichter finden, dessen Werke auf die fol- gende Periode, wie auf das gesammte Mittelaller von so dauerndem Einfluss gewesen sind. Virgils Gedichle wurden alsbald in allen Schu- len eingefährt und als Musler der Poesie und des gulen Geschmachks überhanpt betrachtet....— Diese Achtung erhielt sich auch in der Folge selbst nach dem Untergang des römischen Reichs und lebte in dem carolingischen Zeitalter, dessen Dichter sich vorzugsweise nach Virgil zu bilden und dessen Ausdrucksweise und poetische Darstellung nachzuahmen suchten, wieder auf, sie stieg dann während des Mitlel. allers zu einer Art von Verehrung........ cf. Bähr, Gesch. der röm. Lil. Bd. I,§. 73. 74. 7) Omnia carmina majora exigebantur et exa- minabantur trutina, ut ita dicam, Homerica atque Virgiliana; alius formae carmina majora pangi non posse existimabant forte Critici. Disp. de Luc. Phars. quam Meusel et Buerger etc. I. p. 5.
8) natus XXV annos, V menses, XXVII dies. cf. vit. Luc. Part. II. p. 17.


