Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Celebris quoque fuit Capitolina bibliotheca, in regione septima, ubi templum Jovis Capitolini, sita. De auctore huius librorum thesauri, in diversas sententias abeunt Antiquarii: nonnullis Hadrianum Caesarem, aliis Domitianum conditorem coniicientibus. Alexand. enim Donatus(*) pro Hadriano decernere videtur, scribens:Quum de Capitolina biblio- theca nihil certi quisquam possit afferre; non improbabile existimarem, eam ab Hadriano Caesare, vel fundatam, vel magna ex parte auctam et exornatam fuisse. Hic enim Gymnasium bonarum artium instituit in Ca- pitolio, cui bibliotheca adiungenda fuerat. Hanc Donati sententiam, praeter alios bene multos, et Burchardus Gotthelf Struvius sequitur. Sed vero propior videtur esse Justi Lipsii sententia, qui Domitianum elus- dem auctorem vel conditorem facit et provocat ad haec Suetonii(2) verba! Liberalia studia imperii initio neglexit, quamquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emendarentque. Ubicunque vero in hac sententiarum discrepantia pedem ponas, non ita longo tempore, egregiam bibliothecam floruisse invenies. Incendio enim periit sub im- peratore Commodo, de qua re ita Eusebius(3):In Capitolium fulmen ruit, et, magna inflamatione facta, bibliothecam et quasque aedes concre- mayvit, et Orosius():flagitia regis poenae urbis insequitur. Nam ful- mine Capitolium ictum, ex quo facta inflamatio, bibliothecam, Majorum studio curaque compositam, aedesque alias, juxta sitas, rapaci turbine con- cremavit.

Ex omnibus vero, quas Roma habuit, bibliothecis, notissima atque celeberrima fuit, Palatinam si exceperis, bibliotheca, quam Romanorum imperator Trajanus, princeps optimus quemadmodum testatur ac- clamationis in creandis imperatoribus formula: sis felicior Augusto, me-

¹) Lib. II. Cap. 9..() Chron. Ohmp. 242. anno post Christ, *) in Vita Domit. Cap. 20. nat. 190.

(4) Lib. VII. Cap. 16.