Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

lior Trajano impulsu Plinii junioris condidit, quamque omnes ſitera- rum amantes frequentare potuerunt. Adjecta ea primum erat templo Tra- jani, conditoris sui, a cuius nomine gentili Ulpia passim vocata, a tem- plo etiam, cui in foro Romano, in regione octava adiacebat, bibliotheca templi Trajani nominata, de qua Gellius(1):Edicta veterum prae- torum, sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Trajani, et aliud quid requirentibus, quum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. Postea vero a Diocletiano, principe immodica ambitione, ad ornandas Diocletiani thermas, in collem Viminalem traslata fuit. Ul- piam hanco, aetate sua, refertissimam fuisse libris linteis, quibus, si vole- bant, ex eruditissimis ad perscribendam rerum memoriam, uti poterant, Flav. Vopiscus() testatur: In hac quoque gesta principum libris linteis, quibus imperii Rom. facta, pro more illius temporis, continebantur, fuerunt recondita. Sic Vopiscus(3):Quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse(Aurelianus) quotidiana sua scribi praeceperat, pro tua seduli- tate condisces. Curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. Senatus consulta, postquam eadem in aes incidendi mos desierat, Romani, honoris causa in tabulis eboreis exarabant, teste Vopisco(4): Habet bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est: cui Tacitus ipse manu sua sub- scripsit. Libri Elephantini, ait Donatus(s), sunt eborei; quamquam alii minus vere e pellibus ipsius elephanti confectos velint.

Neque hi soli fuerunt egregii librorum thesauri, quibus Roma vetus, ad Constantini M. imperatoris usque tempora, exornata fuit, sed Publ. Victor testatur, viginti et novem publicas exstitisse Romae bibliothecas, Palatinam tamen et Ulpiam cceteris praestitisse.

(1) Lib. XI. Cap. 17.(²) in Tacito. Cap. 8. (²) in Probo imperat. Cap. 2.(*) Lib. II. Cap. 24. (6) in Aureliano Cap. 1..