Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19 toribus annua centena constituit,(quae, ex Jo. Aug. Ernestii sententia, efficiunt nostra moneta tria millia uncialium cum trecentis amplius): prae- stantissimos poetas, nec non artifices insigni congiario magnaque mer- cede donavit sed etiam Pacis templo, ad viam sacram, a se exstructo, b i- bliothecam addidit. Suetonius et Gellius hanc sententiam confirmare videntur. IIle(r) enim refert:Quum restitutionem Capitolii esset ag- gressus(Vespasianus), ruderibus purgandis manus primus admovit, ac suo collo quaedam extulit: aerearumque tabularum tria millia, quae simul conflagraverant, restituenda suscepit, undique investigatis exemplaribus, in- strumentum imperii pulcherrimum ac vetustissimum: quo continebantur paene ab excidio Urbis Senatus consulta, plebiscita de societate et foedere ac privilegio cuicumque concessis. His Suetonii verbis multum lucis affert Gellius(2) dicens:GCommentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesitum, inque Pacis bi- bliotheca repertum, se legisse. Meminit huius bibliothecae et Claud. Galenus().Scripsimus, inquiens, et jam antea commentarium, cuius priores duo libri in publicum sane prodierant: sed cum aliis in apotheca, (i. e. in bibliotheca), quae ad viam sacram est, relicti intercidere, quando Pacis delubrum totum, et ingentes Palatii bibliothecae, incendio con- flagrarunt: tunc enim et aliorum complurium, et mei libri, qui in apo- checa illa erant sepositi, interierunt. Interiisse videtur Pacis bibliotheca cum templo in quod, teste Josepho(*), omnia collecta et disposita erant quorum visendorum studio homines per totum orbem vagabantur incendio, sub crudeli imperatore Commodo orto. Statuis quoque et pictu- ris celeberrimum hocce templum erat ornatum. inter statuas elegantissima illa Nili ex marmore Aethiopico, sedecim pueris circa eum ludentibus, maxime notabilis. Cfr. Alexand. Donatus de Urbe Roma lib. III. p. 170.

(r) in Vita Vespas. Cap. 8.(³) de libris propr. Cap. 2. et 11. efr. lib. I. (²) Noct. Attic. Lib. XVI. Cap. 8. de compositione Medicam. (4) de bello Judaico Lib. VII. Cap. 24.

C 2