18
bens:„Quum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apolli- naris Sulpicius, et quidam alii mihi aut illi familiares; prolatus forte liber est, ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. atque ibi adolescens quispiam, quod ex eius ser- monihus conjectare potui, non abhorrens a literis; Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis censorii ex filio nepos etc.“ Ex hoc Gellii loco patet, hanc Tiberianam librorum collectionem non priva- tam, ut nonnulli Antiquarii existimant, sed publicam fuisse, atque ita omnibus literarum amantibus patuisse. Ceterum et haeo Tiberiana sub im- mani tyranno Nerone atrocissima fata sensit, ut ex Tacito(1¹) liquet. Quum autem, teste eodem scriptore I. c.— cujus verba carptim dabo— „funestum hoc incendium in ea parte Circi, quae Palatino Coelioque mon- tibus contigua est, imperante Nerone ortum, et statim valido ac vento citum, ex quatuordecim regionihus, in quas Roma divisa erat, fere decem regiones devastaverit, eoque incendio„opes tot victoriis quaesitae, et Grae- carum artium decora, exin monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta; quamvis in tanta resurgentis Urbis pulchritudine multa seniores memine- rant, quae reparari nequibant“ est quod miremur, neminem ex antiquis scriptoribus ejusdem refectio a quonam facta sit, mentionem fecisse, quum tamen Fl. Vopiscus(²), qui sub Diocletiano et Constantino Chloro vixit, tradat: se non modo ex UIpia bibliotheca, verum etiam ex domo Tibe- riana libris usum fuisse. 1
Qui Tiberio deinceps in imperio dabantur aliquot successores non modo nulla doctrinae praesidia literarum studiosis subministrarunt, sed quae superiores liberalissime et munificentissime impertiverant, nefario modo detraxerunt. Tandem vero, postquam Vespasianus, non minus pius quam doctus imperator, ad regnum venerat, literae iterum laetiorem fa- ciem induere ooeperunt; hic enim, referente Suetonio(s), non solum„in- genia et artes vel maxime fovit: primus e fisco Latinis Graecisque Rhe-
(1) Annal. lib. XV. Cap. 38— 41.() in Vita Vespas. Cap. 18. (²) in Vita Probi Cap. 2.


