Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

tyranno Caligula eadem bibliotheca experta fuerit, facile cuidam iudi- Candum relinquo. Vix certe crediderim immunem plane ab illius sae- vitia fufsse, qui, teste Suetonio(1), statuas non tantum virorum illustrium, ab Angusto in Campo Martio collocatas, subvertit atque disjecit, verum et innocuis auctorum in bibliothecis repositis scriptis et imaginibus idem exci- dium intendit. Neque melius sed multo durius Palatina fatum sensit, lugubri casu, qui, imperante Caesare Nerone,- Romae accidit. Describit eum Tacitus Annal. lib. XV. cap. 38 41.

At certius quid de iisdem ex Xiphilino constabit, ubi de incendio sub imperatore Commodo, Romae exorto, quodque ex domo aliqua noctu surgens, in templum Pacis inciderit et Palatium dein, cunctaque ad prin- cipatum pertinentia scripta, fere consumserit. Quid insequentibus temporibus bibliothecae huic memorabile acciderit, minus patet. Ad tempora tantum Valentiniani et Valentis usque patuisse ex P. Victore Constat. Vixit autem hic auctor tempore Valentiniani et Valentis impp. An vero longe post tempora Valentiniani et Valentis Palatina claruerit, et quando praecise, quibusque fatis, juxta cum templo Apollinis Palatini eversa fuerit? jam equidem non accurate definire satago, nec memini ullum deſiniise. Hactenus Lürsenius.

Alia fuit bibliotheca Romae in eodem Palatino monte, ubi Tiberius, statim ab Augusto, imperator, domum habuit, et quidem secundum Just. Lipsium(²) et Alexandr. Donatum(3) ea parte, qua versus viam sacram et Pacis templum spectat, inque ea magnificam instituit bibliothecam, ab imperatoris nomine, Tiberianam dictam. Hanc Tiberii domum haud longe abfuisse a Palatina Apollinis aede, apparet ex Tacito(4), ubi Otho (qui in Galbam coniuraverat) ex aede Apollinis Palatini per Tiberianam domum in Velabrum aureum, inde ad Milliarium aureum sub aedem Sa- turni perrexisse dicitur. Meminit et huius bibliothecae Gellius(s) seri-

(*) ia Vita Calig. Cap. 34.() Hist. Lib. I. Cap. 27. (2) de bibliothec. Cap. 7.(6) Noct. Attic. Lib. XIII. Cap. 19. (3) de Urbe Roma. Lib. III. pag. 161.

C