Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

plerumque bibliothecas compararent, unam Graecam, atque alteram Latinam.

Si quaeris, quae Imperatorem Causae impulerint ad bibliothecam hancce condendam ac publicandam, eas multiplices existimo. Erant ex pParte, ut coeptum adoptatoris sui consilium perſiceret, vel eo volunta- tem suam, quam constat fuisse propensissimam, ergo praedecessorem te- statam redderet. Primariam tamen, cur id negotii Augustus susceperit, Causam reor, cupidum studia promovendi, deque Musis bene merendi, Principis animum: utpote qui in iuventute sua, ipse Apolloniae studiis vacarat, teste Suetonio(1), usus ibidem dicendi magistro Apollodoro Pergameno, et deinde Arei philosophi, filiorumque ejus, Dionysii et Ni- canoris, contubernio(2). Accedebant familiarissimi Caesaris salubria Maecenatis consilia: qui, quam raro exemplo, ingenia eruditorum aluerit, Augustoque commendaverit, vel unicus Horatius argumento esse potest.

Initia bibliothecae Palatinae, et quae ejus fundamenta fuerint, non usque in clara luce positum videtur. Plurimum equidem debuisse nostram, Julii Caesaris, quae hujus rei jecerat, initiis, atque insigni opera Varronis et jussu Principis collecto thesauro, verosimillimum puto: neque enim alibi bibliothecae et librorum Julii Caesaris, apparent vestigia; neque eam post obitum Principis distractam dixerim, sed Octavio in par- tem hereditatis cessisse, quum ceteri auctores de illa sileant, conjecerim. Ex egreg ia quoque illa Luculli et Sullae supellectile, illa quidem e Ponto, hiac captis Athenis Romam advecta, Palatina quaedam initia cepisse poterat, nisi divitiae istae, pro more eorum temporum publice fuerint divenditae. Sed incerta hac de re omnia videntur. Cura denique biblio- thecae Pompejo Macro commissa fuisse videturz utpote cui Augustus or- dinandas bibliothecas delegaverat, teste Suetonio(3).

De incrementis quoque bibliothecae Palatinae, quibusque scriptis dedicatis, primis temporibus maxime crevit, restat ut dispiciam. Impe-

() in Vita Aug. Cap. 6.(7() in Wita Caes. Cap. 56. in fine. () in Vita Aug. Cap. 89.